Full text: Volume (3 (1913))

Das kanonische Recht in Böhmen und Mähren.

105

Beilagen.
I.
Aus einer Prager Antrittsvorlesung
des XIV. Jahrhunderts über das Dekret.
Die mit der Signatur K. 17 bezeichnete Handschrift des Prager Dom-
kapitels enthält auf fol. 97—103 eine als „Collatio circa initium studii
pro schola juristarum“ gekennzeichnete Antrittsvorlesung über das
Gratiansche Dekret, welcher die nachstehenden zwei Bruchstücke ent-
nommen sind. Das eine feiert das Rechtsstudium:
fol. 100 p. v. ... Est etiam ipsa utriusque iuris scientia excellentis
dignitatis racione fructus procurati: nam utriusque juris scientia
ditat indigentes gemmis thesaurorum; tuetur possidentes a telis
reproborum; ornat virtutibus; glorificat adipiscentes in conspectu
rectorum. Nam ipsam adipiscentes efficiuntur oratores, maximi
justitiae satellites, judiciorum optimi tam athletae quam guber-
natores . . .
Das zweite führt die Quellen des römischen und kanonischen
Rechts an, beansprucht für das letztere den Vorrang und unter den
Rechtssammlungen für das Dekret den ersten Platz,
fol. 102: . . . Sapientia aedificavit sibi domum et excidit columpnas
septem. Hae autem septem columnae sunt septem libri utriusque
juris: prima est liber digestorum seu pandectarum, in quibus omne
jus antiquum collectum est, qui in quinquaginta libros subdivisus
est (ut instit. in proemio), secunda columpna est codex domini
Justiniani in XII libros subdivisus . . .; tertia est liber novellarum
seu authenticarum, qui continet X vel XI (sic) collationes. Haec
sic dico propter librum (de) usu feudorum, quia a quibusdam XI.
collatio appellatur, qui liber an sit autenticus non est praesentis
sermonis disputatio. Quarta columpna est liber institutionum seu
elementorum, qui in quatuor libros subdivisus juris civilis epilogus
potest censeri.
Quinta columpna est praesens compilatio, decretorum nomine
nuncupata; sexta vero compilatio decretalium computato libro
sexti (sic); septima autem compilatio Joannina seu Clementi narum.
Licet autem omnes libri juris civilis eleganti stilo compositi et
immensa eloquentiae et subtilitatis rutilent venustate, tamen inter-
dum illud per jus canonicum corrigitur et in melius reformatur.
Et ut dicam sine dominorum logistarum injuria, ipsum jus civile a
jure canonico tamquam in formis (foris?) superiore nonnumquam cor-
rigitur et approbatur vel etiam reprobatur .. . Inter ceteros autem
libros scientiae canonicae et civilis hic liber decretorum rutilat
scientia, sapientia et elegantia.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer