C 14 )
usum, varios etiam credidisse, sermone
patrio tradi posse jurisprudentiam, ad eam
sufficere legum patriarum notitiam: ast vi-
ris litteratioribus' semper persuasum fuit,
omnis jurisprudentiae basim et fulcrum esse
Romanam, hanc re ip^e esse Rationem scrip-
tam ex fragmentis ,> quae labor Justinianae-
us nobis conservavit, hauriendam: ad eam
colliniate et provocare infinitas patriae nos-
trae leges. Qüid multis? Veritatem hanc
abunde probat et demonstrat recentior ju-
ris civilis codex.
Hned cum verissima sint, vix est ut quis-
quam Latini sermonis ignarus penetralia ju-
risprudentiae , et egregia antiquorum juris-
consultorum responsa in pandectis nobis ob-
lata recte intelligere possit, multoque mi-
nus genuinae significationis- nervum dete-
gere.
Ut alios praestantissimos viros praetere-
am , intellexit id in orbe litterato notissimus
D. Pothier, jurisconsultus Gallus ; qui cum
variis sermone patrio exaratis libris jurispru-