Full text: Volume (Bd. 2 (1855))

Ordo judiciarius etc.

21

sive pro te sive contra te de lance aequitatis sententiam statuemus.
Debent autem esse secundum leges* 2 3 4) inter edictum triginta dies.
Sed hodie in arbitrio judicis est, et 2) pro omnibus edictis sive pro
aliquibus unum peremtorium facere, et tempora inter edicta con-
trahere.
Si post edictum peremtorium adhuc in contumacia perseverat
reus, quid quoque hic judicis officium sit videamus. Refert, utrum
conveniatur in rem an 3) in personam.
In rem convenitur, si reus aliquam rem possidet quae petatur,
ut hic equus, hic ager et4) hujusmodi; in personam, si debito 5) vel
alia obligatione conveniatur.
Esto ut conveniatur in rem, fundabit actor intentionem suam
et muniet partem suam testibus et instrumentis. Si plene instructus
est judex, ut jam non sit dubium, pro qua parte ferre debeat6) sen-
tentiam, pronuntiabit pro actore, si7) merita causae ejus hoc exigant.
Quod si in contrarium 8) suadeat ratio, sicut habetur in legibus, ab-
sentiam rei suppleat praesentia dei; et pro 9) reo licet absente debet
dari sententia, sed non sine poena. Condemnabit enim eum judex
in expensis petitoris, quae factae sunt ab eo vel evehendis10 *) testibus,
vel in conducendis advocatis, vel in aliis justis expensis.
Porro si pro petitore lata fuerit sententia contra reum absentem “)
qui in rem conveniebatur, licet adhuc incertum sit, cujus sit pro-
prietas, 12) petitor possessor fiet; et in poenam contumaciae suae ei13 *)
qui prius erat possessor postmodum onus probationis incumbet. w)
Ceterum si secunda vel tertia die veniat qui contumax fuit, et velit
stare judicio,15) et sub hoc obtentu 16) petat restitui, secundum quos-
dam restituendus est, si lis contestata non fuerit; si contestata fuerit,
non est restituendus. Martinus dicit, quod neutro modo restituendus
sit.17) Sed nec contumaci licet appellare adjudicata actori possessione

') legem P.
2) et fehlt in B und P.
3) vel P.
*) hic agitur bic equus et B und P.
3) de debito B und P.
®) debeat fehlt in B.
7) sed B.
3) exigant. Quodsi absens facie praesens autem auctoritate spiritus qui nus-
quam abest si in contrarium B und P.
9) pro fehlt in P.
10) quae ab eo facere vel in vehendis B; in vehendis P.
H) absentem fehlt in P.
1J) cujus sit rei proprietas B; cujus rei sit P.
*3) et B.
") incumbit P.
*3) in judicio B.
*®> secundum hoc obtentu B und P.
n) modo est restituendus B und P.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer