Full text: Volume (Bd. 3 (1856))

314

Kurze Anzeigen.

7. (.1. F. 22 §. 2.) Nemo miles ejiciatur de possessione
sui beneficii, nisi convicta culpa, que sit laudata per lauda-
mentum parium *) suorum, sicut supra diximus. Set si miles
dixerit, quia pares sui pro odio inique judicassent, miles in
possessione maneat per hebdomadas VI et ad nostram veniat
presentiam cum illis, qui laudamentum atque judicium fece*
runt, et ante nos difiniemus.
8. (1. F. 23.) Si miles fuerit in possessione sui beneficii,
et dominus negaverit investituram, miles affirmet per jusjuran-
dum, si potuerit, quod suum sit beneficium per investituram
domini sui. Et si dominus possederit, et miles dixerit, quod
investitus sit a domino, et dominus negaverit, adhibeantur
pares ipsius domini, et per illos veritas inveniatur, quia non
est bonum, ut veritas denegetur.
9. (I. F. 24 ) Si quis sine filio masculo mortuus fuerit
et filiam reliquerit, non habeat beneficium, nisi a domino re-
demerit, et si dominus ei dare voluerit propter servitium et
amorem patris, non revocetur filia ab ullis de parentibus 2)
suis neque damnetur.
10. (I, F. 15.) Si femina beneficium habens mortua fue-
rit, nullo modo maritus succedat de beneficio, nisi specialiter
investitus fuerit a domino. Et si ipsa filios dimiserit, dicen-
dum est quidem, filios non debere ei succedere de beneficio
matris, nisi specialiter investiti fuerint, quod secundum usum
regni vocantur [ad] beneficium paternum, non maternum. Set
quod omnes filios debere succedere hic dicimus de capitaneis
et majoribus valvassoribus. De minimis autem valvassoribus,
id est qui tenet beneficium a majoribus valvassoribus, secun-
dum usum regni sicut inferius dicetur tenendum est.
11. (I. F. 16.) Si majores valvassores minimis valvassori-
bus tollere voluerint beneficium, potestatem habent tollendi,
excepto si beneficium vendiderint. Si vero pretium de bene-
ficio ab eis acceperint, aut pretium reddant, aut beneficium
relinquant vel dimittant.3)

*) plurium Cod. 2) partibus Cod. 3) Die Handschrift wiederholt
hier das 7te Fragment, I. F. 22. §. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer