Full text: Archiv für Freunde der Philosophie des Rechts und der positiven Jurisprudenz (Bd. 1, St. 1 (1805))

39

-tuntur, ut si philtro ob vehementem amorem
propinato aliquis mentis usu privetur.
§. r6.
Magnam denique vim in delictorum, de
quibus quaerimus, atrocitate dijudicanda, ha-
bet ea. ratio, cjua facinorosus in committendo ma-
Icßcio usus est. Liicet enim dici possit, dum-
modo facinus sit commissum, modum illud
perpetrandi non posse ejus naturam permu-
tare: tamen oh eam causam hic, quae sub-
sidia fuerint adhibita, est quaerendum, quoni-
am, quo minus periculum ab eo, cui imminet,
aut ab aliis, praevideri potest atque averti, eo
magis debet curari, 'ut gravi poena statuta a
committendo delicto homines perniciosi ab-
sterreantur. Majus igitur erit delictum ejus,
qui infantem in sua potestate constitutum clam
semovet, ut a mentis cultu retineatur, quam
qui aperte eumdem negligit et animum ejus
opprimere studet; nam hic quidem in magi-
stratus cura, aut vicinorum humanitate aut
fuga salutem invenire potest; in illo vero dif-
ficilius hoc fieri, rei ipsius ratio docet. Dein-
de et is, qui venena eo consilio, ut hominum
redderet furiosum aut mente captum, propina-
vit, magis deliquisse censendus est, quam is,
qui vi aperta eumdem adoritur; magisque is,
qui mente captum, ne medicina ei afferatur,
supprimit, aut alio modo ejus medelam impe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer