Full text: Volume (Bd. 1, St. 1 (1805))

sit magnum et certum, ut ejus metus majorem
vim habeat in facinorosi animum, quam spes
illius emolumenti, quod in se esse redundatu-
rum sperat. Majus igitur, ut exemplo clarius
fiat, quod jam exposuimus, erit: delictum ejus,
qui lucri causa, ut scilicet aut bona alicujus ad
se rapiat, aut. rei familiaris curam gerat, aut a
munere occupando eum retineat, aliquem
merite exuere studet, quam ejus qui ira com-
motus alterum ictu feriat ejusmodi, ut hic men-
tis non amplius compos fiat. Neque tamen lioc
ita intelligendum est, quasi cupiditates vio-
lentae delictum ita minuant, ut poena non ni-
si levissima statui possit. Quod qui putant,
videant modo potissimum hic agi de securitate
civibus praestanda, etiam contra hos, qui im-
petu libidinum abrepti, jura eorum, et quidem
ipsa ista velint laedere, quae circa bona, quae
semel amissa non possunt reparari nec compen-
sari , versantur. Ut igitur hae cupiditates,
quantum fieri potest, 'compescantur, malum
quoque, in quo poena consistit, ita compara-
tum esse oportet, ut etiam animum hominis
quam maxime concitati possit aliquo pacto af-
ficere atque ita impetum ejus tollere, aut sal-
tem minuere. Quod quidem in delictis, de
quibus nos loquimur, quae maximam partem
animo non commoto perpetrantur, raro usu
venit, nisi fortasse in iis, quae culpa commit»

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer