Full text: Archiv für Freunde der Philosophie des Rechts und der positiven Jurisprudenz (Bd. 1, St. 1 (1805))

qui fortasse pecuniae opibusque majus pretium*
quam jndicio et rationi statuere consueverit.
Caput IT.
J)e delictorum , quibus vires mentis humanae lae-
duntur, gravitate.
Iam vero ad delictorum in vires mentis hu-
manae commissorum magnitudinem atrocitatem-
que metiendam et dijudicandam accedamus.
Duo autem in cujuscunque delicti gravitate
constituenda, et ipsius delicti naturam atque
indolem et criminosum ipsum respicere debe-
mus. Quod ad primum attinet, delictum, cum
nonnisi in civitate, locum habere possit, at-
que in ea securitatis conservandae causa pu-
niatur, delictorum quidem in singulos cives
commissorum gravitas, nam de iis, quibus res-
publica laeditur ipsa, nobis hic sermo esse non
potest, ex eo tantum poterit dijudicari gradu,
quo vi opus est, ad jura civium contra vim
et nequitiam perniciorum hominum tuenda»
quae quidem vis potissimum in poenis est po-
sita , quorum metu facinorosi a repetendis; in-
culti vero homines aut cupiditate abrepti ab
imitandis maleficiis debent absterreri. Iam cum
justitia ab omni vi- quae non ad jura tuenda
est necessaria,' debeat abhorrere, expediti juris
est, non, nisi eos poenas justas esse vocandas,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer