Full text: Volume (Bd. 1, St. 1 (1805))

•dendive intercedat. Deinde si quis hoc genus
valetudinis corporisve laesionibus adscriben-
<lmn esse censeat, is secum perpendat, quan-
tum jura, immortalem, qui nobis inest, ani-
mum spectantia, illis, quibus non nisi ratione
corporis utimur, gravitate praestent ac sancti-
tate; et quam vile pretium valetudini, omni-
huscjue aliis bonis, quorum causa juribus uti-
mur, statuendum sit in homine, qui sana men-
te privatus vitam ita miseram trahit, ut mors
ipsi non pro jactura sed pro beneficio sit ha-
benda. Denique, qui libertatem tantum, seu
praecipue tamen, in iis laedi ajunt, qui, ut
jam retulimus, injustis carceribus mentis upu
privantur, hoc tantum reputare haud de dig-
nentur, in cujusque delicti natura constituenda
jurisconsultum potissimum 'spectare debere
praecipuum illud jus; cujus laedendi animum
criminosus habuit, non vero alia facta injusta
et legibus prohibita, quae per se spectata inter
crimina quidem referuntur, sed majori delicto
ita absorbentur, ut secundum hoc ejus facino-
ris , quod praecipue voluit is, qui crimen com-
misit, genus constitui nullo modo possit. Sic
ridiculum foret, rapinam injuriis propterea ad-
numerare/ quod in ea forte quis verberibus ad
pecuniam grassatori tradendam adigi possit.
Quare singulare genus delictorum eorum,
quibus vires mentis humanae laeduntur, con-
stitui debuisse vix negare quis poterit, nisi

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer