Full text: Archiv für Freunde der Philosophie des Rechts und der positiven Jurisprudenz (Bd. 1, St. 1 (1805))

efficiatur, ne vis aliqua menda munere suo ri-
te possit perfungi.

§- 4*
Iam cum quodvis delictum constet in facto
per leges sub sanctione poenali prohibito, quo
securitas civilis a cive laeditur, ea quoque, de
quibus nos agimus, delicta, facta erunt illicita,
tjuibus vires mentis humanae detrimento afficiun-
tur, Quae quidem facta plus minusve puniri
in civitate conspicimus, sed, ut nobis quidem
videtur, neque eorum gravitate satis per-
pensa, nec ratione habita modorum, quibus ea
committuntur, varietate, qua poena mox au-
geri, mox minui necessario debet, ita tamen,
ut nunquam parem rationem cum iniuriis, qui-
bus non nisi vires corporis laeduntur, interve-
nire opinemur.

§• 5*
Neque vero horum delictorum unum genus
est. Nam si spectamus id, in yuo committi pos-
sunt , duo eorum genera esse animadvertimus,
alterum eorum, quibus,fit, ut homo arceatur
aut impediatur ab altero, . ne vires animi in
ipso possint explicari atque perfici, eorum al-
terum , quibus homines jam rationis usu pollen-
tes , eodem aut ad tempus, aut in perpetuum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer