Full text: Volume (Bd. 1, St. 1 (1805))

— *9 —
nes, nisi ut jura sua et justam libertatem ab
omni aliorum vi et injuria tuerentur , ideoque
soluin reipublicae finem in securitate esse posi-
tum virleamus, neque aliter homines facinorosi
et leves, ne alios laedant, possint retineri,
nisi metu mali alicujus a lege in turbatores
publicae privataeve libertatis et securitatis
statuti, tanto magis incumbit legislatori, ut a
maleficiis cives deterrere studeat, quanto ma-
gis, boni alicujus securitas atque tutela homini
est necessaria. Quam ob causam vis atque
atrocitas cujusque delicti, non nisi e gravitate
illorum jurium, quae per illud laeduntur aut in
discrimen vocantur, est metienda. Non pos-
sumus igitur, nec quae sit delictorum natura,
nec quae ipsis poena respondeat, accurate
atque subtiliter definire, nisi ante omnia quod-
riam jurium genus potissimum per certa deli-
cta laedatur, viderimus, et pro variis horum
jurium objectis genera atque classes delicto-
rum distinxerimus. Quibus causis commodi
singularem delictorum in vires mentis huma-
nae classem statuendam esse censemus.
§' 3'
Num vero ejusmodi delicta committi pos-
sint, nemo quaerere poterit, nisi is, qui plane
ignoret, dolo culpa ve aliorum hominum fieri
posse, ut homo aut plane ratione privetur, aut

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer