Volltext: Archiv für Freunde der Philosophie des Rechts und der positiven Jurisprudenz (Bd. 1, St. 1 (1805))

De natura ac indole delictorum, in vires mentis hu.'
iiiauae commissorum.

§. L.
Ante omnia igitur de natura ac indole deli-
ctorum in mentem humanam videbamus sic, ut
partim eorumdem notionem definiamus, partim
etiain rationem ■, tjua committantur, explicemus.
Quod quidem antequam fieri poterit, de ipsis
mentis humanae viribus paucis erit disseren-
dum. Duplici enim natura praeditum esse ho-
minem constat, intelligente et physica. Quae
quidem inter se in eo differunt, quod sensus
rebus externis afficiuntur et ad notiones rerum
in eos cadentium sibi efformandas cosuntur.
intellectus vero vis est, notiones a sensibus
perceptas comparandi et quomodo inter se con-
veniant aut differant perspiciendi, ita, ut hic
non nisi a se ipso regatur et sibi ipse leges
ferat, illi aütem per rerum extra nos posita-
rum vim moveantur. Licet autem natura sua
intellectus a sensibus quam maxime differat,
miro tamen modo ita utrosque conjunctos esse
animadvertimus, ut neque intellectus sine sen-
sibus in nobis possit vim suam exserere, nec
sensus in homine sine intellectu cogitari. Iam
cum mens nostra non nisi ope sensuum possit
res extra nos positas concipere, quaedam animi

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer