351 )
trimonialia impedimenta penes Ecclesiam
esse, nullo modo a catholicis dubitari potest, ¬
cum id definierit Concilium Tridentinum ¬
Sess. 24. Can.4. -«Si quis dixerit ¬
Ecclesiam non potuifse constituere -
impedimenta matrimonii dirimenta, -
aut in Ils constituendis
errafse, anathema sit. Ex quo catholici -
Doctores, ii etiam, qui plurimum
laica potestati favent, ac tribuunt, minime ¬
dubitarunt agnoscere eam Ecclesia
authoritatem esse a Christo Domino datam, ¬
ipsaque illam a primis saeculis ad
hæc usque tempora usam fuisse:
Adduci huc multa posent aniquissimi -
usus monumenta, eorum scilicet
temporum, quibus abefse longissime debuit, ¬
ut eam praerogativam ethnici principes ¬
Ecclesia concefserint, aquibus illa
gravissimas persecutiones sapissime toleravit. ¬
Proinde anteriora fuere ejusmodi
Ecclesia decreta, et quodammodo consequentibus ¬
imperatorum constitutionibus
normam prabuere. Atque hic animad¬