38
5° Conditio bodmeriae, quae verbis «adventu salvo navis
dictae in portu Valparaiso» continetur. Descriptio itineris
constituti; nomen navis, quae profectura est et nomen magistri ¬
navis.
6° Modus usurarum bodmeriae.
7° Promissio solutionis debiti bodmeriae. Is qui bodmeriam
contraxit se restituendam pecuniam curaturum esse promittit
et semet ipsum obligat, quamquam personae aliae debitum
bodmeriae sive partem postremo reddunt. Loco debitorum
verorum complurium unus fungitur, qui postea rationem cum
mandatariis suis instituet.
8° Locus et dies, quo confectae sint literae bodmeriae,
cum subscriptione debitoris.
Opus non est verbo bodmeriae in literis bodmeriae uti
negotio satis descripto; sed accuratius erit.
Exemplar unum vel plura literarum bodmeriae scribuntur.
Si plura scribantur, in exemplari unoquoque dicendum est,
idem solum tunc valere, nisi jam exemplar aliud solutum sit,
pari modo atque in syngraphis fieri solet. Conditiones extraordinariae ¬
stipulatae recipiendae in literas bodmeriae curentur.
Literae bodmeriae creditori a debitore dantur; tamen ut
debitor sciat quae literis bodmeriae promiserit, id quod magni
momenti est, ei a creditore apocha duplex pro literis bodmeriae ¬
petenda est. In qua apocha literae bodmeriae ad verbum ¬
allegandae sunt. Exemplar unum cum nave vehitur, alterum
dominus rei pigneratae retinet.
Translatio literarum bodmeriae ad quemlibet literis bodmeriae ¬
subscribitur vel in tergo annotatur. Dicitur exempli
gratia: «Hoc nomen bodmeriae ad dominum N. N. vel eum.
quem instituit, transfero. Pretium nominis accepi.» Locus, dies
et subscriptio creditoris sequuntur. Utile est agnoscere pretium
nominis acceptum esse, quia tali modo apocha speciali opus
non est. De jure per se lex Anastasiana non valet.
Debitum restitutum esse in literis bodmeriae annotatur.
Exempli causa verbum «accepi» jam sufficit cum subscriptione