Objekt : Förster, August Wilhelm: De bonorum possessione liberorum praeteritorum contra tabulas parentum dissertatio

—  401  —
scriptum:  manifestum  est,  si  filiusfamilias,  omissa
contra  tabulas  bonorum  possessione,  heredem  sese
ab  intestato  ex  jure  legitimo  gerere  maluerit,  praetorem ¬
  emancipatum  quoque,  licet  exheredatione
notatum,  ita  debere  adjuvare,  ut  juxta  filiumfamilias
ex  edicto  unde  liberi  eum  tueatur.  3)
Pertinet
huc  quoque  illa  quaestio,  quam  Tryphoninum  sibi
libro  XIX.  disputationum  solvendam  proposuisse
legimus.  *)  Si  filiusfamilias  exheredatus,  emancipatus -
  autem  praeteritus  sit,  contra  tabulas  bonorum
possessionem  solus  emancipatus  habet;  quoniam
exheredatos  ad  hujus  beneficii  communionem  praetor
noluit  admitti.  Verum  si  testamentum,  contra  quod
emancipatus  praeteritus  bonorum  possessionem  petiturus -
  est,  non  adeundo  destitutum  sit:  jure  civili
filius  exheredatus  prohiberi  nequit,  quo  minus  ab
intestato  hereditatem  amplectatur,  cum  destituto  testamento -
  ipsius  quoque  exheredatio  evanuerit.  Itaque
ne  emancipatus  praeteritus  fratri  hereditatem  vindicaturo -
  jure  legitimo  restituere  eam  compellendus  sit,
necesse  est  ut  praetor  eum  juxta  filium  suum  ab
intestato  heredem  factum  ex  edicto  unde  liberi  tueatur. ¬
  Unde  Tryphoninus  recte  memorat,  quinam  in
ejusmodi  casu  successionis  futurus  sit  exitus,  id  ex
eo  unice  pendere,  num  heredes  scripti  hereditatem
adituri  sint  nec  ne.  Si  adire  eam,  quamvis  revera
3)  cf.  fr.  ult.  de  lib.  et  posth.  fr.  1  §.  9,  Si  tab.  test.
nullae.
4)  cf.  fr.  20.  pr.  de  b.  p.  c.  t.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer