— 45 —
conferamus. Marcianus ait: „si quidem pecuniam
debet is* paullo infra vero post verba: „si vero
corpus debuerit“ adiicit „et solverit“; unde patet, ¬
Marcianum primo loco negligentius locutum
esse, nemo enim non videt, hic quoque in ipsa
interpretatione addenda esse verba: et solvit. Sed
pergamus: Verba sunt: „exacta ea, paullo infra
ea, quae his respondeant, desunt verba, sed luce
clarius est, Marcianum, quamvis hic quoque scriptionem ¬
accuratam minus curare videatur, tamen
haec ipsa verba, quae verbis „exacta ea* respondeant, ¬
in edendo responso bene subintellexisse.
Quae tota res ut manifestior fiat, iam illam extremam ¬
legis partem ita concipiamus, uti verisimiliter ¬
legeretur, si Marcianus distinctius loqui
curasset; videtur autem fere sic concipienda esse:
Si quidem pecuniam debet is et solvit, cuius
nomen pignori datum est, exacta ea, creditorem ¬
secum pensaturum, si vero corpus is debuerit ¬
et solverit, hoc si secundus creditor
exegerit, pignoris loco futurum apud secundum ¬
creditorem.
Videmus igitur, Marcianum de exactione quadam, ¬
quae post solutionem fiat, loqui, unde manifestum ¬
est, verbis: „nummorum solutorum“6
ac deinde: „Quid enim si res soluta fuerit?“
nummos vel rem primo creditori a primo debitore -
solutos intelligendos esse; tunc enim creditori