Von denen zwischen Chur=Maynz dann rc. 419
lidius acquisivisse firmamentum ab illius acceptilatione, -
facta in duabus Concordiis -
ab Herbipolensi Episcopo, anni nempe
1722. & in ultima potissimum anni 1751. ab Apostolica -
Sede confirmata, ita, ut controversia -
illa reviviscere ampliùs nequeat, sicque extra -
dubitationis aleam positum sit, quod Fuldensis -
Abbas sicuti in plaga trans-Fuldana separatum -
suum Territorium obtinet contra praetensum -
Jus ordinarium Moguntinum ex immemorabili -
praescriptione, ita in parte cis-Fuldana
versus Franconiam ex re judicata Rotali, quae nulli -
ampliùs dubitationi obnoxia est.
§. 51. Si respexisset Emus Archi-Episcopus
ad hujusmodi firmissimos, & incontravertibiles
titulos, invenisset illico exemtionis originem,
immediataeque subjectionis veram & antiquissimam -
causam, neque illam tribueret, uti modò -
facit, modernae erectioni in Episcopatum,
neque tot subinde clamores ac querelas ad Sydera -
ferret, quasi Romanus Pontifex nunc primum -
exemisset, aut resecasset Fuldense Territorium; -
vel à Diœcesi, vel à Provincia Moguntina, -
de quà exemptione aut dismembratione nullum -
legitur verbum in praedicta Bulla, sed ser
vata fuit duntaxat exemptio Fuldensis in eo statu, -
in quo antea reperiebatur.
§. 52. Quodsi Emus Elector, uti dicebamus, -
ad haec vera & inconcussa fundamenta
respiceret, fateri cogeretur, neminem ex inferioribus -
Praelatis praescribere contrà Jus ordinarium -
Max-Planck-Institut für
europäische Rechtsgeschichte
DFC