an Zeinr. Oldenburg.
283
lapsas. Librum hic non reperio ut eam dubitationem
mihi adimère possim: quare rogo, ut librùm, imo
ipsum III. Boylium data occasione consulas ; id enim
nosse, interest philosophiae.
An ut audio, Cl. vir Isaac Vossius musicos veteres
aut musicam veterem aut aliquid simile editurus sit, Tu
optimè noveris. Audio Oxonii nescio quem Geome¬
tras veteres publicaturum. Optem Wilkinsii Characte¬
rem latinum prodire quam primum, visum enim est mi¬
hi opus utilissimum. IIl. Boylium quaeso data occasio¬
ne meis verbis saluta, eique cultum à me perennem
denuntia : nihil est quod malim, quam continuatam
ejus erga me benevolentiam, cujus indicium habebo,
si, quod coram pollicitus est, Catalogum commutando¬
rum mihi miserit. Ego eo non aliter utar, nec apud
alios quam ipse volet, satis enim in istis mihi cautelae
est ac circumspectionis.
Desiderium meum, quod illustri Societati Regiae
per litteras exposueram, ubi occasio se obtulerit, exi¬
tum expectat.
Machina mea Arithmetica, officium suum, plane
factura uti absente me coepta erat, nunc ad finem de¬
currit, et magno, ut video applausu generatim excipi¬
tur. Spero alia, momenti non minoris mox secutura.
Attuli mecum Barrovii lectiones opticas; sub libri
calcem doctissimus autor phaenomenon exhibet, cujus
rationem reddere posse negat, aliosque ut inquirant hor¬
tatur; aut ut, si possint causam sibi communicent, ro¬
Huge¬
gat; dubitat verò ut id facilè praestari possit.
nius
Volage
Max-Planck-Institut für
Pos nbestat
Marburg
DFG
europäische Rechtsgeschichte