Volltext : Galvani, Luigi: Opere edite ed inedite

56
DE  MANZOLINIANA  SUPELLECTILI
naturam  apprime,  ut  demonstravimus,  imitetur,  quae  una  eademque ¬
  semper  est,  sibique  constans,  alia  quidem  similia  opera
construi  poterunt,  et  ea,  si  libet,  nostro  etiam  elegantiora,  magisve ¬
  ornata,  et  aspectu  jucundiora;  at  verius  non  item:  itaque  idem ¬
  semper  nostrum  manebit,  et  primum,  et  utilissimum,  et  nominis ¬
  fama,  ac  celebritate  praeclarissimum;  neque  ulla  unquam
illi  aetas  nocebit.  Tale  itaque  opus,  quod  nostrae  civitati,  quod
huic  clarissimo  loco  tanto  ornamento  esse  intelligimus,  aequo
ne  animo  pateremur,  ut  alio  delatum,  aliam  potius,  quam  nostram ¬
  urbem,  omne  in  posterum  tempus  honestaret,  illustraretque? ¬
  Fingite,  quaeso,  animo,  Auditores,  sinistro  id  quodam ¬
  fato  accidisse,  ut  alio  id  opus  esset  importatum:  quam
se  beatam  illa  civitas  putaret,  quae  illud  haberet!  Quantopere -
  gauderet,  propter  singulare  ornamentum,  et  summam  utilitatem, -
  quam  suis  civibus  accessisse  cognosceret!  Quantum
denique  efferretur  eo  ipso,  quod  suum  effecerit  non  postremum -
  nostrae  hujus  urbis,  quae  studiorum  Mater  et  appellatur, ¬
  et  est,  ornamentum!  Nos  autem  quo  tum  essemus  animo; ¬
  dum  exterorum  vel  tacitas,  vel  apertas  interdum  reprehensiones ¬
  audire  cogeremur?  Sed  finis  sit.  Neque  enim  volumus
quidquam  de  hujus  diei  laetitia,  ne  fingendo  quidem,  nobis
adimere  .  Illud  vero  laetemur,  proprium  nobis,  atque  huic  loco ¬
  perpetuum  jam  esse  hoc  Studium,  quod  utilitate  nulli  sit
secundum,  inventionis  autem,  illustrationisque  laude,  artificisque ¬
  dignitate,  ac  celebritate  omnium  facile  princeps.  Verum
quo  magis  hoc  justissimo  gaudio  complemur,  et  magis  amplissimorum ¬
  horum  Virorum,  qui  huic  Scientiarum  domui  praesunt, ¬
  beneficium  recordamur,  eo  magis,  quae  illis  gratiae  habendae, ¬
  et  agendae  sint,  intelligimus.  Quapropter  illis  in  primis, ¬
  quorum  opera,  atque  consilio  praeclara  haec  supellex
huic  loco  comparata  est,  gratias  qummaximas  agat  Patria:  agat
Pio  VI.  Pontifici  Maximo,  quem  sibi,  quem  communi  Reipublicae ¬
  christianae,  quem  hujus  urbis,  atque  imperii  bono,  ac
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer