Volltext : Zahn, Johannes: Oculus Artificialis Teledioptricus Sive Telescopium

FUNDAMFNTUM  I.  PHYSICUM  SEU  NATURALE.
82
PROPOSITIO.  V.
Lux  quantò  densiori  obliquius  illabitur,  tantò  majori  angulo  refringitur,  &
qquantò  direct  ius,  eò  minori  angulo  refringitur.
Incidat  lux  in  superficiem  corRem ¬
  melius  ostendo  &  explico  in  exemplo.
mporis  refringentem  BAC.  Dico  quò  obliquius  incidit  in  punctum  A,  eò  majori
angulo  in  denso  efringi.  Ponamus  enim  medium  refractivum  esse  duplo  densius
rariori,  ex  quo  lux  incidit:  debebit  igitur  juxta  principia  praeced.  cap.  Lux  in  ingressu ¬
  immutari  in  motu  suo  secundum  descensoriam  determinationem  &  uno
momento,  quale  spatium  in  raro  secundum  descensum  persolvit,  similiter  uno
momento  in  denso  jam  duplum  spatium  ejus  quod  persolverat  in  raro,  percurrere;
quia  motus  secundum  descensoriam  determinationem  acceleratur,  ut  duplo  citius
in  denso  transcurrat,  laterali  interim  determinatione  semper  inimmutatâ,  quia
huic  nihil  obstat,  nec  corpus  diaphanum  ullo  modo  opponitur,  ut  superiori  cap.
ostensum.
Incidat  itaque  radius  aliquis  lucis  obliquitate  GA  &  uno  momento  temporis
perveniat  ex  G  in  A  quia  itaque  lateralis  determinatio  non  immutatur,  sola  autem
descensoria,  quae  ob  medium  duplo  densius  raro  etiam  duplo  magis  acceleratur,  ita
ut  jam  uno  momento  in  denso  duplo  plus  spatii  percurrat,  quàm  prius  in  raro.
Fiet  igitur  ut  radius  lucis,  qui  secundum  lateralem  determinationem  supra  in  raro
uno  momento  spatium  4.  loculamentorum  emensus  est  usque  dum  veniret  ex  G  in
A;  in  ingressu  densi  totidem  &  non  ultra,  nec  infra,  uno  momento  hic  quoque
procurret,  quia,  ut  dictum;  non  immutatur.  Item  quia  radius  incidens  ex  G  in  A
secundum  descensoriam  determinationem  antea  in  raro  tantum  duorum  loculamentorum ¬
  spatium  uno  momento  confecerat,  ut  patet  in  figura;  ex  G  scil.  in  B;
jam  duplo  majus  spatium  in  ingressu  Auno  momento  percurrere  debebit,  quia
motus  duplo  plus  secundum  descensum  acceleratur.  Percurret  ergo  radius  lucis
GA  in  diaphano  densiori,  &  uno  momento  intra  ipsum  complebit  jam  spatium  4.
loculamentorum.  Unde  in  concursu  lateralis  &  descensoriae  determinationis  erit
punctum  O  quo  sistetur  intra  unum  momentum  radius  GA  ex  A  refractus  AO.
Lux  igitur  obliquè  incidens  linea  FA  refrangetur  in  duplo  densiori  medio  linea  AO,
eritque  angulus  refractus  OAE.
Sumamus  jam  alium  radium  priori  adhuc  magis  oblique  incidentem,  nempe
FA,  &  hic  un  o  momento  perveniat  ex  Fin  A:  quia  itaque  motus  ejus  in  ingressu
diaphani  densioris  duplo  plus  acceleratur;  etiam  duplo  plus  spatii  secundum  descensum ¬
  in  denso  illo  intra  unum  momentum  percurret  laterali  determinatione  semper
inimmutata:  ac  quia  in  raro  tantum  unum  loculamentum  secundum  descensoriam
uno  momento  motu  suo  percurrit,  hoc  est  FB;  secundum  lateralem  autem  4  loculamenta ¬
  transit,  usque  dum  veniret  ex  F  in  A.  igitur  in  ingressu  duplo  densioris  diaphani ¬
  inter  unum  momentum  secundum  descenforiam  jam  duplo  plus
spatii  hoc  duorum  loculamentorum  percurret,  &  quia  lateralis  non  mutatur,  hinc
inter  idem  momentum  secundum  latitudinem  itetum  4.  loculamentorum  spatium
pervadet.  Unde  sequitur  quod  locus,  in  quo  intra  momentum  in  denso  sistetur
radus
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer