118
in suo quid faciat, hoc est, ne ita fabricet in sua
area, uli loquitur Cajus Ictus in Institutionum
jam sæpius inemorato loco, ut vicina domui lumen ¬
tollat.
Et in hoc quidem juris articulo omnes, quod
scio, interprêtes errant, affirmativam male putantes ¬
luminum Servitutem, non negauvam.
Tranciscus Maria Gasparrus nominatim -
affirmativam esse Servitutem luminum
contendit J); at omnes alii etiam interpretes,
quoniam verba Pauli in L.4. D. de serv. præd.
urb. « Ut vicinus lumina nostra excipiat -
de patientia domini servientis explieant ¬
(Cf. Cap. II.) in eadem eum Gasparro
heresi sunt g).
f) In Institut. jur. civ. Venetiis, 1741. 4. p. 55. n. 54.
g) Sic itaque male Duarenus, Cujacius, Dabelowius,
Güntherus (Cf. Cap. I. not.c.) qui Servitutem luminum in
eo consistere pulant, ut serviens patiatur, dominantem
versus aream servientis jenestras in suo pariete aperire; sic quoque ¬
omnes illi interpretes, qui Servitulem luminum putant esse
jus aperiendi fenestras in alieno vel communi pariete, eo ipso
ajfirmativam declarant luminum Servitutem male. Opfime vero
hos omnes refutat optimus Caji superius jam à me explicatus
ex Institutionibus locus, in verbis: „ut quis ita fabricet, ¬
ut vicinae domui lumen non tollat
quibus clarissime Cajus Servitutem luminum in non faciendo ¬
consistere, adeoque negativam esse, contendit.