Objekt : Strada, Jacopo: EPITOME THESAVRI ANTIQVITATVM, hoc est, IMPP. Rom. Orientalium & Occidentalium Iconum, ex antiquis Numismatibus quàm fidelißimè deliniatarum

394.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS V . Henrici IIII . & Berthae Marchionissae filius, vir bellicosissimus & audax, breui totum Imperium sibi subiecit, ac iugum omnibus imposuit. Patrem suum optimum principem bello insectatus est. Ab vniuersis regni principibus in Regem Moguntiae electus est, atque Romam profectus, vt coronam Imperialem acciperet, maximis in Vrbe tumultibus motis, periisset, nili sua ips??us manu vitam defendisset. Sedato autem tumultu, multísque Romanis trucidatis, Pontificem cepit, & extra vrbem abduxit. Et cùm de coronatione & iure electiuo in creandis Pontifice, &

Episcopis, cumeo ageret Henricus, consensit vltrò Paschalis, vt hanc sibi praerogatiuam vsurparent Cęsares, ne quis vel Pontifex, vel Episcopus citra eorum suffragationem designaretur. Inde Romam reuersi à Paschali diadema Imperiale, cum aliis multis priuilegiis accepit: quae tamen Papapaulò pòst reuocauit, & Imperatorem excommunicauit. Ad quem rumorem Imperator iterum Romam reuersus, Pontificem fugauit, aliúmque in eius locum suffecit. Vnde multę dissensiones, schismata, incendia, homicidia, deportationes, & tumultus in Germania sunt excitati. Firmata autem pace cum principibus omnibus & Pontifice, in Traiecto inferiore morbo correptus, periit, Spirae’que in maiorum sepulcro illatus est, anno Imperii XV .
    MECHTILDIS Henrici Anglorum Regis filia, vxor Henrici v. ex qua nullam suscepit prolem. Quae vidua facta nupsit pòst Gau fredo Comiti Andegauensi, ex quà Henricum Ducem Normanniae, & Regem Angliae genuit.
O 4 LOTH
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer