Full text: Teutsche Staatskanzley (Th. 39 (1800))

206 
2) Religionsbeschwerden 
quam secularisata, & Aerario usque huc inser¬ 
ta, in gratiam tui, tuorumque haeredum ac 
succeflorum dispensare eo propensius velimus, 
quod manifestum sit, maximos a tuis Catholi¬ 
cis Antecessoribus a teque lipso sumptus ex 
Vestro Aerario factos esse, perpetuosque consti¬ 
tutos reditus pro Catholica religione promo¬ 
venda, aedificandis templis, parochiis scholis¬ 
que fundandis & erigendis. Itaque quemadmo¬ 
dum Prædecessor noster Clemens XII. Literis 
apostolicis VI. Idus Julii MDCCXXXII. consti¬ 
tuit favore D. Mem. Augusti Regis Poloniæe, uti 
Saxoniæ Ducis, ita Nos in pari causa, eximia 
erga te voluntate inclinati, omnia & singula 
bona Ecclesiastica, cujuscunque qualitatis, quan¬ 
titatis & valoris in Ducatu Palatino, aliisque 
Ditionibus tibi ut Electori Palatino subjectis con¬ 
sistentia, praeteritorum temporum confusione 
occupata, sicut praemittitur, eidem tibi, tuis¬ 
que hæredibus ac Successoribus, qui ad Catho¬ 
licae Ecclesiae unitatem jam redierunt, vel in 
posterum redierint eorumque Successoribus qui¬ 
buscunque Catholicis, & in sinceritate ortho¬ 
doxae fidei perseverantibus, una cum fructibus 
perceptis, harum serie, de speciali dono gratiae 
plenarie remittimus, condonamus, cedimus & 
relaxamus, ut cum ipse, tum illi de bonis prae¬ 
fatis, tanquam de suis propriis, tam inter Vivos, 
quam ex Causa mortis, aut alias quomodolibet 
disponere possitis, neque pro parte sedis Apo¬ 
stolicae 
Max-Planck-Institut für
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer