143
IV.) principalis dignitatis personas se¬
cundum nonnullorum sententiam esse ex hu¬
jusmodi dignitatis immunitate immediatas; qu
ac denique
V.) personas Illustri Imperii Nobilitatis
Immediatae Ordini adscriptas, secundum
hypothesin strenue hucusque ab ipso defen¬
sam, hujusmodi Immedietate gaudere ex
jure singulari Illustri Ordini quaesito, titu¬
lus deinde, quo illud iste sibi acquisiverit,
fuerint sive Caesarum privilegia, sive Imperii
Lex vel Observantia.
§. 19.
Conclusio Capitis.
De ista vero postrema, quam Illustris
sibi vindicat Nobilitatis Imperii Immediatae
Ordo, personalis Imperii Immedietatis spe¬
cie porro notandum,
I.) esse ex ipsius ipsa hypothesi illam
vindicandam nonnisi personis, Illustri ipso¬
rum Ordini revera adscriptis, quamvis ex
istis nonnulla sint, quae bonis immediatis at¬
bue illa inde oriunda reali Imperii Immedie¬
tate careant;
II.)
g) MULZIUS in Repræsentatione Majest. Impe¬
rat. 1690. P. II. cap. 26. pag. 826. & seqq.
PFEFFINGER in Vitriar. illustr. T. IV. L. III.
Tit. 19. §. 3. Not. b.
Max-Planck-Institut für