142
quoddam Corpus coëundi, subinde magis
magisque efformatum, communitum, am¬
plificatum: personalis tamen Imperii Imme¬
dietas praecipuum quoddam jus mere personale,
singulari juris titulo, sive deinde sit pactum,
sive Imperii Lex vel Observantia sive Caesa¬
ris privilegium Immediatae Imperii Nobilita¬
tis Illustri Corpori qua tali quaesitum; atque in¬
de cum singulis tantummodo ejusdem Mem¬
bris communicatum esse nobis videtur.
§. 18.
De variis personalis Imperii Immedietatis ad¬
quirendae modis recentioris ævi.
Quae igitur omnia quum ita se habeant,
inde tandem, rite subductis de personalis
Imperii Immedietatis adquirendae modo, qui
hodienum locum habeat, calculis asseverare
plane non dubitamus,
I.) illum prorsus non esse sui generis
unicum, sed potius multifarium, eumque
II.) esse pro diversitate personarum ex
alia atque alia Imperii subditorum classe
alium atque alium, alio atque alio, quo quis¬
que suo sibi talem Immedietatem vindicave¬
rit, accedente juris titulo;
III.) supremarum Imperii Curiarum
personas ex publica Imperii Lege, collato mu¬
nere, fieri immediatas;
IV.)
Max-Planck-Institut für