Full text: Reichsritterschaftliches Magazin (Bd. 13 (1790))

141 
reali, seu, quod idem est, ex eo, quod fun¬ 
dos cum libero ac pleno dominio juxta anti¬ 
quam loquendi formulam, sive quod fundos 
cum ipsa media judiciaria ac magistratus loci 
potestate libera possideant, personalis illius, 
de qua inter superioritatis territorialis vin¬ 
dices ac Nobilium Immediatorum Libertatis 
defensores adeo acriter hucusque fuit discep¬ 
tatum, immedietatis causam vix ac ne vix 
quidem esse repetendam: & quidem neque 
omni neque aliqua tantummodo ex parte; 
idque ex hac potissimum duplici ratione, 
quod 
a) talis personalis Immedietas absque 
exemtione personae abs alterius media ex Do¬ 
minio fundi potestate s. superioritate terri¬ 
toriali, quippe quam exemtionem realis illa 
Immedietas sola progenerare non potest, 
subsistere omnino nequeat; ac deinde 
b) aliàs talis personalis ex realiter tali 
oriunda Immedietas a qualicunque fundi cu¬ 
jusdam immediati possessore ex ipsius reali 
Immedietate sibi vindicari, neque amplius 
dici posset jus singulare Illustri Nobilitatis 
Immediatae Ordini ejusdemque Membris da¬ 
tum. 
Quamquam igitur possessio fundorum 
immediatorum hujusmodi Nobilibus, quo 
certius illam communi studio junctisque viri¬ 
bus conservarent, caussam dederit, in unum 
quod¬ 
Max-Planck-Institut für
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer