139
1) qui lite denuo resuscitata m) commotus,
novam causae hujus celebratissimae instituit
discussionem, in eo potissimum suam profite¬
tur collocavisse operam, ut daret common¬
stratum, in agitata illa lite Spirensi novissima
ab adverso superioritatis territorialis defenso¬
re ac vindice, primarium Immediatorum No¬
bilium impugnatae libertatis argumentum at¬
que fortissimum palladium valde fuisse negle¬
ctum: idque in sola membri Nobilitatis Impe¬
rii Immediatae simul & liberae positum esse qua¬
litate, seu, quod idem sit, in unione qualita¬
tis personalis possessorum & qualitatis realis bo¬
norum; ex qua quippe qualitate utriusque
generis in hujusmodi Nobilibus Imperii Im¬
mediatis combinata absolutum quoddam effi¬
ciatur & inseparabile unum, sub qualitate
perfecta & congrua denominatione: unmit¬
telbar frey. n)
quae de
Huc quoque referri merentur,
hac materia ingeniose disseruit Vir III. ac Cel.
ROTHIUS, Prof. Mogunt. in libello: von dem
Grund¬
1) in Vindiciis libertatis a jure detractus territoria¬
lis quod ad bona mobilia nobilis imperii immedia¬
ti vinculo servitii vel muneris aulici Domino terri¬
toriali quondam obstricti. Mog. 4. 1786.
m) Causam nomine reverendissimi ac celsissimi
Principis & Episcopi Spirensis coram celsissimo
Senatu Imperii Aulico ventilatam & ad Comi¬
tia Imperii facto recursu translatam recenset
Cel. REUSSIUS in Staats-Canzley B. IX.
n) I. cit. p. 3. 53 54.
Max-Planck-Institut für