— 14 —
non soluta teneret utque certus esset, sibi creditum ¬
perire non posse; debitor autem debito soluto
rem traditam repetere, id est pigneratitia actione
adversus creditorem uti poterat.
Haec iure civili antiquitus ita instituta erant.
Cum vero dominii translatio nimiam fere creditori
praestare videretur securitatem magnamque coniunctam ¬
haberet peragendae sollemnitatis molestiam, ¬
pignus autem traditionis induceret necessitatem, ¬
neri non potuit, quin posteriori aetate, qua
iuris civilis rigor iure gentium in dies leniebatur,
de securitate quoque, creditoribus ex ipsis debitorum ¬
bonis comparanda, ICti liberius sentirent.
Ita factum est, ut in usum reciperetur novum
pignoris genus, quod ex Praetoris edicto originem
traxit. Haud multis de quasi-Serviana sive hypothecaria ¬
actione (simili modo ex Serviana orta, quo
ex. gr. institoria ex exercitoria, et communi dividundo ¬
actio ex familiae herciscundae actione natae -
sunt) disputaturus, illud tantum commemorabo, ¬
quod in excolendo iure pignoris maximi momenti ¬
fuisse, ideoque etiam ad rem nostram, i.
e. nominis pignus spectare videtur. Propria autem ¬
ac peculiaris novi huius pignoris ratio in eo
posita erat, quod iam sine traditione 5), nuda
5) L. 1. §. 1. D. de pign. act. (15. 7.) l. 17. §. 2.
D. de pactis (2. 14.)