Metadaten : Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

103
LIBER  V.  CAP.  VI.
quae  disiungat  proscenii  pulpitum  et  orchestrae  regionem. -
  2.  Ita  latius  factum  fuerit  pulpitum  quam
Graecorum,  quod'omnes  artifices  in  scèna  dant  operam; -
  in  orchestra  autem  senatorum  sunt  sedibus  loça -
  designata:  et  eius  pulpiti  altitudo  sit  ne  plus  pedum -
  quinque,  uti  qui  in  orchestra  sederint,  spectare
possint  omnium  agentium  gestus.  Cunei  spectacuculorum -
  in  theatro  ita  dividantur,  uti  anguli  trigonorum, -
  qui  currunt  circum  curvaturam  circinationis,
dirigant  ascensus  scalasque  inter  cuneos  ad  primani
praecinctionem.  Supra  autem  alternis  itineribus  superiores -
  cunei  medii  dirigantur.  3.  Hi  autem,  qui
sunt  in  imo  et  dirigunt  scalaria,  erunt  numero  septem, -
  Langulil  reliqui  quinque  scenae  designabunt
compositionem;  et  unus  medius  contra  se  valvas  regias -
  habere  debet;  et  qui  erunt  dextra  ac  sinistra  hospitalium -
  designabunt  compositionem;  extremi  duo
spectabunt  itinera  versurarum.  Gradus  spectaculorum, -
  ubi  subsellia  componantur,  ne  minus  alti  sint
palmopede,  ne  plus  pede  et  digitis  sex:  latitudines
eorum  ne  plus  pedes  duos  semis,  ne  minus  pedes  duo
Sequitur  vulgo  Caput  VII.  de  tecto
constituantur.
porticus  theatri.)  4.  Tectum  porticus,  quod  futurum
est  in  summa  gradatione,  cum  scenae  altitudine  libratum -
  perficiatur  ideo,  quod  vox  crescens  aequaliter -
  ad  summas  gradationes  et  tectum  perveniet.
Namque  si  non  erit  aequale,  quo  minus  fuerit  altum,
vox  praeripietur  ad  eam  altitudinem,  ad  quam  perveniet -
  primo.  5.  Orchestra  inter  gradus  imos  quam
diametron  habuerit,  eius  sexta  pars  sumatur,  et  in
cornibus  utrinque  aditus  ad  eius  mensurae  perpendiculum -
  inferiores  sedes  praecidantur,  et  qua  praecisie
fuerit,  ibi  constituantur  itinerum  supercilia;  ita  enini
satis  altitudinem  habebunt  eorum  confornicationes.
6.  Scenae  longitudo  ad  orchestrae  diametron  duplex
fieri  debet:  podii  altitudo  ab  libramento  pulpiti  cum
corona  et  lysi  duodecima  orchestrae  diametri:  supra
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer