metadata_codicological : Cavalieri, Bonaventura: Geometria indivisibilibvs continvorvm

LIBER V. ctanguli fub, AZ, ZV, . i. erit æquale rectangulo ſub, AZ, & {1/3}. Z
V, & ideò omnia quadrata, FC, ad omnia quadrata figuræ, FAD
CVE, erunt vt quadratum, ZO, ad quadratum, OV, cum rectan. gulo ſub, AZ, & {1/3}. ZV, . i. vt horum quadrupla, nempè, vt qua-
dratum, RZ, ad quadratum, AV, cum rectangulo ſub, AZ, & {1/3}. ZV, . i. ſub, AZ, & ſexquitertia, ZV, quæ ratio ſic proponebatur
explicanda, quæque, vt libet, retineri poterit.

559.1.

5 Sec. El.
Elicitur
exl@. fe@.
Con. au-
xilto 16.
pri. Con.

560. COROLLARIVM:

_H_Inc patet quadratum dimidiæ eius, quælateri tranſuerſo op-
poſitarum ſectionum æquidiſtanter ducitur, ſubtenditurq; an-
gulo, qui deinceps eſt angulo ſub aſymptotis comprebenſo, ſectiones
continenti æquale eſſe rectangulo ſub compoſita ex latere tranſuerſo,
& axi, vel diametro alterutrius conſtitutarum hyperbolarum per or-
d natim applicatas à punctis, quibus dicta ſubtenſa incidit, producta,
ipſis oppoſitis ſectionibus, & ſub eodem axi, vel diametro, quod pa-
tet, veluti oſtenſum eſt quadratum, SL, æquari rectangulo, . AZV.

561. THEOREMA XXI. PROPOS. XXII.

SI per vertices oppoſitarum ſectionum rectæ lineæ or-
dinatim ad eorum axim, vel diametrum applicentur
vſque ad aſymptotos productæ, quarum extrema ad eaſdé
partes ſumpta iungantur rectis lineis, iungenteſq; vſq; ad
oppoſitas ſectiones producantur, erunt iſtæ parallelogrã,
mi oppoſita latera, quod parallelogrammum ſi complea-
tur, regula exiſtente latere tranſuerſo: Omnia quadrata
conſtituti parallelogrammi erunt ſexquialtera omnium
quadratorum figuræ comprehenſæ ſub lateribus dictipa-
rallelogrammi lateri tranſuerſo æquidiſtantibus, & ſub
oppoſitarum ſectionum portionibus inter eadem latera cõ-
cluſis: Omnia verò quadrata dictæ figuræ erunt quadru-
pla omnium quadratorum triangulorum, quiſub aſympto-
tis & ijſdem incluſis portionibus laterum parallelogram-
mi, tranſuerſo lateri æquidiſtantium continentur.

Sint oppofitæ fectiones, FAD, EVC, quarum latus tranſuer-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer