Volltext : Zahn, Johannes: Oculus Artificialis Teledioptricus Sive Telescopium

FUNDAMENTUMI.  PHYSICUM  SEU  NATURALE.
230
in  ferreo  cochleari  colliqua,  &  tamdiu  coque,  donec  inspissetur,  &  tenacissimum  instar ¬
  picis  nigrae  reddatur.  Tum  calidum  adhuc  effunde  super  stanneum  orbiculum
mensalem  ut  refrigeretur,  &  serva  ad  usum.  Notandum  autem;  quod  licet  saccha
rum  sic  tostum  primo  durum  &  friabile  sit;  deinde  tamen  in  loco  humidiori  collocatum ¬
  facilè  duritiem  remittat,  &  propè  fluidum  reddatur,  unde  quomodo  asserves
attendendùm  est.  Hujus  materiae  si  vel  pauxillum  aquae  injeceris,  ac  commovendo
miscueris,  mox  (uti  facillimè  colliquescit)  aquae  praestantissimum  vini  optimi  colorem ¬
  absque  ullà  impuritate,  aut  alienò  quocunque  sapore  adducet.  Hoc  modo  solent ¬
  quidam  in  conviviis  &  largioribus  compotationibus  aliis  imponere,  dum  aquàm ¬
  vini  colore  tinctam  ita  ipsi  bibunt  &  sobrii  manent,  alios  autem  fortiori  potu
vini  penè  ad  decubitum  inebriant.  Quod  si  vino  pallenti  aut  minus  colorato  similiter ¬
  pauxillum  hujus  materiae  injeceris,  nobilissimò  colore  omnes  arridebit.  Quantum ¬
  autem  requiratur  ad  majorem  aliquam  vini  quantitatem  ita  tingendam  experientia ¬
  melius  addisces,  si  in  minori  aliquo  vasculo  prius  probam  instituas..  Dicunt
aliqui  ad  unam  amphoram  nostrae  mensurae  Franconicae  requiri  duas  uncias  hujus
praeparatae  materiae:  ab  alio  didici,  qui  dimidiam  libram  sufficerè  ajebat  ad  integrum
Alia  praxis  plaustrum  ita  tingendum.  Si  vinum  valdè  pallescat,  possunt  adhiberi    unius  librae
Aliter  idem  praestare  poteris  hoc  modo,  dum  panis  siligineus  fermè  coctus  est  in  furno, ¬
  eximè  panem  unum,  &  sume  de  interiori  ac  rariori  polenta,  &  indè  forma  parvos ¬
  orbiculos,  melleque  inunge.  Deindè  denuò  super  asserculum  vel  cupream  aut
ferream  tabulam  mi  tte  rursus  in  fornacem,  ut  optimè  coquantur,  &  omninò  indurescant. ¬
  Quo  facto  eos  eximeè,  &  serva  àd  usum.  Horum  orbiculum  si  unum  vel  alterum ¬
  aquae  purissimae  vel  pallido  vino  injeceris,  similiter  praestantissimi  vini  colorem ¬
  acquiret
XIV.  Artificia  varia  tincturarum  in  usum  potissimum  pro  thermoscopiis  haec
Artisicia  varia ¬
  tinctuesse ¬
  possunt.  Tincturam  rubram  similitudine  Carbunculi  lucentis  ita  parabis.  Acrarum ¬
  pra
cipe  gummi  laccae,  cui  in  aqua  limpida  dissoluto  nonnihil  aluminis  vulgò  di  Rocca
cipuè  pro
thermosco-  adjunges,  deinde  totam  misturàm  indes  vesicae  vitreae,  quod  Materacium  Chymici
vocant:  quam  deinde  cineribus  calidis  impones,  &  in  intensissimam  rubedinem  adinstar ¬
  rubini  convertetur.  Cui  si  nonnihil  olei  tartari  infuderis,  tunc  colorem  obtinebis, ¬
  quem  vulgo  vocant  incarnatinum.  Spiritus  vini  probè  rectificatus  ex  seminibus ¬
  heliotropu,  aut  ex  floribus  Hyperici  extrahit  colorem  rubini  similitudine  pulcherrimum. ¬
  Si  ad  similitudinem  smaragdi  tincturam  parare  velis.  Accipe  syrupi
violacei  partem  unam  intra  phialam;  cui  si  aquam  limpidam  super  affuderis,  &  huic
nonnullas  guttas  olei  tartari  addideris,  habebis  peracta  praecipitatione  tincturam
smaragdino  colori  simillimam,  id  est  gratissimè  viridem.  Ut  tincturam  acquiras  saphyrino ¬
  colori  similem.  Accipe  calcem  vivam  in  vase  cupreo,  ac  in  aqua  limpida
dilutam.  Huic  adjunge  nonnihil  salis  ammoniaci,  quod  ubi  horis  12.  circiter  consistere ¬
  permiseris,  tandem  liquorem  totùm  in  saphyrinum  colorem  coeruleum,  &  ultramarino ¬
  haud  absimilem  degenerâsse  comperies.  Ut  verò  colores  hi  splendidiores
fiant,  per  chartam  Diaphoreticam  priùs  transcolandi  sunt.
AtramenXV. ¬
  Secretioris  cujusdam  atramenti  sympathici  conficiendi  praxis  haec  est,  ut
tum  sympachicumeon ¬
  in  Zodiaco  Med.  Gal.  An.  1083.  Mens.  April.  refertur.  Apparantur  duo  liquores  diversi ¬
  duobus  vasis  seorsim  recondendi:  Primus,  qui  ad  scribendum  usurpandus  est
ficiendi
praxes.
paratur  ex  aceto  stillatitio,  &  eerussa  simul  fervefactis  semihorae  spatiò  in  phiala  accuratè ¬
  obturata,  filtratis  deinde  per  chartam  emporeticam  asservando  liquorem  resultantem ¬
  in  alia  phiala  ritè  occludenda.  Secundus  liquor,  qui  scripturam  in  apertum
prodit,  conficitur  ex  calce  viva,  auripigmento,  &  aqua  commum  eodem  modo,  quo
praecedens  Quod  si  igitur  quis  utatur  priore  horum  liquorum  ad  scripturam;  ea  non
comparebit:  admota  verò  charta  posteriore  liquore,  imbuta  scriptura,  quae  visum  effugiebat, ¬
  illicò  atram  se  exhibebit,  haud  minus,  quàm  si  atramento  nigerrimo  scripta ¬
  fuisset.  Alia  persimili  praxi  ut  Scriptura  aliàs  inconspicua  in  lucem  producatur,
usurpandum  est  atramentum  ex  carbone  suberis  &  gummi  arabico  confectum,  fietque ¬
  scriptura  nigerrima:  illinendus  deinde  huic  scripturae  liquor  paratus  ex  calce  viva ¬
  &  auripigmento:  unde  scriptura  illicò  evanescet,  neque  unquam  manifesta  fiet,
nisi  illius  fuerit  quispiam  liquor  acidus,  cujusmodi  est  comparatus  ex  acetò  stillatitio
&  cerussa.  Singulare  quoque  artificium  est  exscribendi  quodvis  in  libris  characterum ¬

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer