verdungen, sich von derselben durch rc. 111
sive circa factum, aut operas, aut aliam
quamvis rem versentur, esse servanda, modo
in iis nihil impossibile, in honestum, aut bonis
moribus repugnans reperiatur.
Neminem sane in jure tantisper versa¬
tum latet, juxta subtilitates Juris Romani
nullam nudo pacto actionem accommoda¬
tam fuisse, hodie tamen certum est, ubique
gentium ex pactis nudis, serio ac deliberato
animo interpositis, aeque ac ex Contractibus,
omni solemnitate vestitis, actionem nasci, ut
plene VoET. ad ff. Lib. 2. Tit. 14. n. 9.
Namque creditum est, bonam fidem
& nudam juris gentium simplicitatem in ser¬
vandis iis, quae placuerunt, praeferendam
esse nimiis juris Romani subtilitatibus.
VOET. ad ff. d. 1.
In puncto autem praestationis facti
optime docet deMEAN, Consuetudinum Leo¬
diensium illustrator exactissimus, quod pro¬
missor facti ad illius praestationem praecise
cogi valeat in Obs. 184. n. 4.
Postquam enim ibidem Author ille re¬
tulit omnes subtilitates, ad hanc quaestionem
objici solitas, ut sustineatur, promissorem
facti ad illius adimplementum aut praesta¬
tionem non teneri, dicit tamen, quod etiam
in puncto juris verisimilior sit & jure fun¬
data contraria opinio, quam, inquit, tenuit
Martinus, vetus glossator, scilicet promisso¬
rem facti non liberari solvendo interesse,
cum factum praestari possit. CUJACIUS adL.
Stipu¬
Max-Planck-Institut für