Inhaltsverzeichnis : Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Quieſcat hoc, quamvis. demonſtratio etiam corpori moto
applicari poſſit; concipiamus ulterius duo corpora P, P; duo concipimus ut actio in corpus Q ſit directa; moveantur
hæc, velocitatibus æqualibus, directionibus parallelis inter ſe,
& axi corporis Q, moveantur etiam, ut ad Q perveniant ita, ut
corporis Q ſuperſicies tangat corpora P, P, in punctis in
quibus hæc ipſa ſuperſicies parallela eſt ipſi directioni mo-
tus; Corpora ergo P, P, in corpus Q nullam exerunt acti-
onem, ubiad hoc perveniunt. Dum motum continuant jux-
ta ſuperſicies excavatas ad, ab, in corpus Q premunt,
quod cum non retineatur cedit & dum preſſio continua- tur acceleratur Q: donec corpora P, P, hoc deſerant,
quod ſemper fiet antequam corpora P, P, puncta b & d per-
veniant.

208.1.

433.

Hæc preſſio nullum exſerit effectum præter mo-
tum quem corpori Q communicat; ideoque corpora P, P,
ex viribus tantum amittunt, quantum acquirit corpus Q . In hiſce attritum ſeponimus qui ſine quadam partium intro-
ceſſione dari non poteſt; ideoque ſine virium deſtructione. In ſcholio autem 3°. Cap, 28. ipſos motus poſt concurſum
determinamus.

208.1.

458.

Si corpus ut P ſimili actione premat in obſtaculum, quod
hac preſſione non movetur, & cujus partes ſatis arctè co-
hæreant, ut huic actioni non cedant, corpus ex vi ſua non
amittet; in hoc caſu corporis preſſio in obſtaculum reſi-
ſtentiâ obſtaculi, quidem deſtruitur, ſed cum nul-
la detur partium introceſſio, neque vis communicata, nul-
lam etiam corpus P vim amittit; ſic corpus quod ſuper
plano inclinato deſcendit eodem modo acceleratur ac cor-
pus quod libere cadit ſi ad eandem profunditatem ambo
deſcendant ; licet illud in planum premat. In hiſce occa- ſionibus, illud quod obſtaculum in loco retinet corporis a-
ctionem deſtruit & corpori vim communicat æqualem illi
quam actione ſua corpus amittit, quare ipſa corporis vis
non mutatur.

208.1.

522.
TAB. XIX.
fig. 9.
271.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer