Metadaten : Otto, Viktor: ¬Die Anfechtung von Rechtshandlungen, welche ein Schuldner, zu dessen Vermögen Konkurs nicht eröffnet ist, zum Nachtheile seiner Gläubiger vornimmt

Anhang.
254
men  ejus  vel  dulcitudine  usurarum  vel  qua  alia  ratione  secuti  sunt,  dicendum
est  nihil  revocari  ex  his,  quae  testator  alienavit.  §  11.  Si  impubes  patri
heres  extiterit  ejusque  mortui  bona  veneant,  separatione  impetrata  utriusque
fraus  erit  revocanda,  pupilli  vel  etiam  tutoris,  item  curatoris.  §  12.  Si,  cum
in  diem  deberetur,  fraudator  praesens  solverit,  dicendum  erit  in  eo,
quod  sensi  commodum  in  repraesentatione,  in  factum  actioni  locum  fore:
nam  praetor  fraudem  intellegit  etiam  in  tempore  fieri.  §  13.  Si  cui  solutum
quidem  non  fuerit,  sed  in  vetus  creditum  pignus  acceperit,  hac  actione  tenebitur, ¬
  ut  est  saepissime  constitutum.  §  14.  Si,  cum  mulier  fraudandorum
creditorum  consilium  inisset,  marito  suo  eidemque  debitori  in  fraudem  creditorum ¬
  acceptum  debitum  fecerit  dotis  constituendae  causa,  locum  habet  haec
actio  et  per  hanc  omnis  pecunia,  quam  maritus  debuerat,  exigitur  nec  mulier
de  dote  habet  actionem:  neque  enim  dos  in  fraudem  creditorum  constituenda
est:  et  hoc  certo  certius  est  et  saepissime  constitutum,  exitus  autem  actionis
erit,  ut  stipulatio,  quae  accepta  facta  fuerat,  ex  integro  interponatur.  §  15.  Per
hanc  actionem  et  ususfructus  et  hujusmodi  stipulatio:  in  annos  singulos  dena
dare  spondes?  exigi  potest.  §  16.  Si  debitorem  meum  et  complurium  creditorum ¬
  consecutus  essem  fugientem  secum  ferentem  pecuniam  et  abstulissem  ei
id  quod  mihi  debeatur,  placet  Juliani  sententia  dicentis  multum  interesse,
antequam  in  possessionem  bonorum  ejus  creditores  mittantur,  hoc  factum  sit
an  postea:  si  ante,  cessare  in  factum  actionem,  si  postea,  huic  locum  fore.
§  17.  Si  ex  constitutione  divi  Marci  bona  sint  addicta  alicui  libertatium  conservandarum ¬
  causa,  dicendum  erit  actionem  cessare:  ita  enim  succedunt,  ut
rata  sint,  quae  paterfamilias  gesserat.  §  18.  Annus  hujus  in  factum  actionis
computabitur  ex  die  venditionis  bonorum.  §  19.  Per  hanc  actionem  res
restitui  debet  cum  sua  scilicet  causa.  §  20.  Et  fructus,  non  tantum  qui
percepti  sunt,  verum  etiam  hi,  qui  percipi  potuerunt  a  fraudatore,  veniunt,
sed  cum  aliquo  modo,  scilicet  ut  sumptus  facti  deducantur:  nam  arbitrio
judicis  non  prius  cogendus  est  rem  restituere,  quam  si  impensas  necessarias
consequatur:  idemque  erit  probandum  et  si  quis  alios  sumptus  ex  voluntate
fidejussorum  creditorumque  fecerit.  §  21.  Partum  quoque  in  hanc  actionem
venire  puto  verius  esse.  §  22.  Praeterea  generaliter  sciendum  est  ex  hac
actione  restitutionem  fieri  oportere  in  pristinum  statum,  sive  res  fuerunt  sive
obligationes,  ut  perinde  omnia  revocentur,  ac  si  liberatio  facta  non  esset.  propter
quod  etiam  medii  temporis  commodum,  quod  quis  consequeretur  liberatione
non  facta,  praestandum  erit,  dum  usurae  non  praestentur,  si  in  stipulatum
deductae  non  fuerunt,  aut  si  talis  contractus  fuit,  in  quo  usurae  deberi  potuerunt ¬
  etiam  non  deductae.  §  23.  Si  conditionalis  fuit  obligatio,  cum  sua
conditione,  si  in  diem,  cum  sua  die  restauranda  est.  si  tamen  ea  erat,  cujus
dies  finitur,  potest  dici  restitutionem  intra  id  tempus  posse  postulari,  quod
tempus  supererat  obligationi,  non  utique  intra  annum.  §  24.  Haec  actio
post  annum  de  eo,  quod  ad  eum  pervenit,  adversus  quem  actio  movetur,
competit:  iniquum  enim  praetor  putavit  in  lucro  morari  eum,  qui  lucrum
sensit  ex  fraude:  idcirco  lucrum  ei  extorquendum  putavit.  sive  igitur  ipse
fraudator  sit,  ad  quem  pervenit,  sive  alius  quivis,  competit  actio  in  id  quod
ad  eum  pervenit  dolove  malo  ejus  factum  est,  quominus  perveniret.  §  25.  Haec
actio  heredi  caeterisque  successoribus  competit:  sed  et  in  heredes  similesque
personas  datur.
11.  VENULEJUS  SATURNINUS  lib.  6  interdictorum.
Cassius  actionem  introduxit  in  id  quod  ad  heredem  pervenit.
12.  MARCELLUS  lib.  18  digestorum.
Si  pater  filio  familias  liberam  peculii  administrationem  dederit,  non
videtur  ei  et  hoc  concessisse,  ut  in  fraudem  creditorum  alienaret:  talem  enim
alienationem  non  habet,  at  si  hoc  quoque  concessit  filio  pater,  ut  vel  in
fraudem  creditorum  facere  possit,  videbitur  ipse  fecisse  et  sufficient  competentes ¬
  adversus  eum  actiones.  etenim  filii  creditores  etiam  patris  sunt  creditores, ¬
  cum  ejus  generis  videlicet  habebunt  actionem,  ut  his  de  peculio
praestari  necesse  sit.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer