Full text : Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. ipſorum maximè pollet: & vniuerſa magis
circa initia caneſcere. multo enim infir-
mius omnium calidũ eſt à principio, quàm
quo tempore pili ipſorum albeſcere inci-
piunt.

Tres hoc libro colorum reddidit cauſas, vnam ex
elementis, alteram ex lumine & vmbris, & tertiam ex
concoctione. & nigri ſimiliter vnam tribuit cauſam
elementis inter ſe mutuo alteratis; ſecundam, nulli
vel pauco lumini; tertiam, antiquato & inueterato
humido multo; quartam pręterea, velut proximo tex
tu vidimus, ſi de nigro eum loqui putauerimus, abun
danti humido: in præſentia refutat eos qui nigrum ex
humidi aduſtione fieri cenſebant. & inuehi videtur
in Medicos. nam Galenus libro ſecundo de Tempera
mentis, inueſtigans cauſam nigredinis pilorum in-
quit tales gigni, cum deuſto vi caloris vapore, excre-
mentum in exactam fuliginem mutatur, quomodo
ſanguinem, cætera\/que aduſtione fieri nigriora Medi
ci arbitrantur. oſtendit autem eos aberrare, duplici ra
tione; quarum prima eſt, quòd multa reperiuntur ani
malia, quæ à principio ortus ſunt nigra, ſicuti canes,
capræ, & boues: & tamen illa non habent alimentum
aduſtum. At procedente ętate, atque adeò in ipſo æta
tis vigore, quo ſicciora ſunt, & calor magis viget, mi-
nus ſunt nigra. quod horum opinionen fieri non opor
tebat. debebant enim eſſe nigriora, calido magis adu
rente. Ergo non ſemper ex aduſtione humidi fit ni-
grum. & poteſt formari ratio hoc pacto. vbi eſt maior
aduſtio, eſt maior nigredo: in ætatis conſiſtentia eſt
maior aduſtio: ergo maior nigredo. Sed experientia
aliud docet, ergo maior propoſitio eſt falſa. Altera ra

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer