fullscreen : Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

L

LIBER  IX.  CAP.  VIII.
209
Post  has  virgulas  tympanum  collocatur,  in  quo  descriptus -
  et  depictus  sit  mundus  signiferque  circulus,
descriptioque  duodecim  coelestium  signorum  sit  figurata, -
  cuius  e  centro  deformatur  cuiuslibet  signi  spatium, -
  unum  maius  alterum  minus.  Posteriori  autem
parti  tympano  medio  axis  versatilis  est  inclusus,  inque
eo  axi  aenea  mollis  catena  est  involuta,  ex  qua  pendet
ex  una  parte  phellos  sive  tympanum,  quod  ab  aqua  sublevatur, -
  ex  altera  aequo  pondere  phelli  sacoma  saburrale. -
  9.  Ita  quantum  ab  aquà  phellos  sublevatur,  tantum -
  saburrae  pondus  infra  deducens  versat  axem,  axis
autem  tympanum;  cuius  tympani  versatio  alias  efficit
uti  maiorpars  circuli  signiferi  alias  minor  in  versationibus -
  suis  temporibus  designethorarum  proprietates.
Namque  in  singulis  signis  sui  cuiusque  mensis  dierum
numeri  cava  sunt  perfecta,  cuius  bulla,  quae  solis  imaginem -
  horologiis  tenere  videtur,  significat  horarum
spatia:  ea  translata  ex  terebratione  in  terebrationem
mensis  vertentis  perficit  cursum  suum.  10.  Itaque
quemadmodum  sol  per  siderum  spatia  vadens  dilatat
contrahitque  dies  et  horas,  sic  bulla  in  horologiis
ingrediens  per  puncta  contra  centri  tympani  versationem, -
  quotidie  cum  transfertur  aliis  temporibus  per
latiora  aliis  per  angustiora  spatia,  menstruis  finitionibus -
  imagines  efficit  horarum  et  dierum.  De  admi
nistratione  autem  aquae,  quemadmodum  se  temperet
ad  rationem,  sic  erit  faciendum.  Il.  Post  frontem
horologii  intra  collocetur  castellum,  in  idque  per  fistulam -
  saliat  aqua,  et  in  imo  habeat  cavum.  Adid  au
tem  affixum  sit  ex  aere  tympanum  habens  foramen.
per  quod  ex  castello  in  id  aqua  influat.  In  eo  autem
minus  tympanum  includatur  cardinibus  ex  torno  masculo -
  et  femina  inter  se  coartatis,  ita  uti  minus  tympanum -
  quemadmodum  epistomium  in  maiore  circumagendo -
  arte  leniterque  versetur.  12.  Maioris  autem
tympani  labrum  aequis  intervallis  CCCLXV  puncta
habeat  signata;  minor  vero  orbiculus  in  extrema  cir¬VITR. -

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer