Objekt : Lauremberg, Peter: Pet. Laurembergii Institutiones arithmeticae

340.

    SIGISMVNDVS Hungariae ac Bohemiae Rex, Caroli .IIII. filius & Wenceslai frater, ab Electoribus post mortem Ruperti Caesar electus est, anno Christi millesimo quadringentesimo decimo. Sapientia, eruditione, & probitate Princeps fuit clariβ., statura talis, qualis tantum Principem decebat, pacis belli [?] artibus perinde insignis, sed ad pacem quàm ad bellum procliuior. Confestim autem post adeptum Imperium cum ingenti exercitu Romam profectus, ab Ioanne .XXIIII. Pontifice coronatus est, & consultauit cum eo de publico concilio cogendo schismatis tollendi causa. Ipse quo [?] ad Gallorum Regem profectus est, & cum eo egit, vt in conuocanda synodo consentiret. Proinde suffragatione Pontificis, Caesaris, Galliae, Angliae, Hispaniae Regum, & Principum Germanorum Constantiense Concilium inchoatum, anno millesimo quadringentesimo decimoquarto, ad quod etiam ipse Pontifex venit. Sigismundus colligebat ex omnibus nationibus doctiβimos quosque, quòd in Germania circa Religionem ita omnes dissentirent, sperans deposito hoc schismate Rempublicam Christianam facilè in pristinum statum restitutam iri. Verùm Pontifex primò de Huβianis tractari voluit. Igitur Ioannes Hus cum discipulo suo Hieronymo Pragensi ad Concilium vocati fuêre, illisq́ue accessum liberum conceβit Caesar, quo nomine etiam venerunt. Vter [?] ingenio erant acutiβimi, at [?] eloquentia promptiβimi. Quare cum auditi fuissent, eos admonuerunt, ne prudentiores haberi velint Ecclesia Romana, ac peruersas illas opiniones missas facerent, quin potius suam illam eloquentiam vsurparent ad conseruandas Christianae fidei ceremonias, non autem contrà. Sed suis illi propositis persistebant, ac Christi se Euangelium imitari aiebant, Romanamq́ue Ecclesiam longè à Christi doctrina aberrasse. Quum haec Concilii praesides audiissent, sententiam tulerunt huiusmodi, vt (veluti membra corrupta, quae nullis iuuari medicamentis possunt) exurerentur, ne totum corpus deinceps inficeretur. Itaq́ue primò Ioannes Hus praeter voluntatem Caesaris viris armatis octingentis ad supplicii locum deductus est. Infulam ei chartaceam imposuerunt, cui duo adpicti erant cacodaemones cum subscriptione huiusmodi: Haeresiarcha. Cumq́ue iam exureretur, flammam constanti animo pertulit. Id verò contigit Anno millesimo quadringentesimo decimo sexto, & post dies centum quadraginta discipulus eius Hieronymus cùm resipiscere nollet, etiam exustus est. Cineres horum in mare proiecti sunt, ne si à Bohemis collecti forent, pro Diuorum reliquiis colerentur. Proinde ipsorum discipuli terram eius loci, quo fuerant combusti, abraserunt, eam [?] in Bohemiam detulerunt. Tum Bohemi omni crudelitate in sacerdotes saeuierunt, templa, coenobia, at [?] imagines deuastarunt. His verò omnibus ita gestis, vt Ecclesia ad pristinum statum à schismate reduceretur, conclusum est, vt vter [?] Pontifex Benedictus & Ioannes Pontificatu abdicarentur, controuersiae omnis componendae gratia. Vt ergo vlterius noui Pontificis electio concludebatur, vt Consilii Decreta maioris essent autoritatis; ex omni natione viri sex selecti fuêre, qui cum Cardinalibus Conclaue ingreβi, Pontificem vnà crearent. Quare contigit Anno millesimo quadringentesimo decimo septimo, octauo Nouembris die, circiter horam tertiam, quòd Otho Columnus, Princeps Romanus, Diaconus, Cardinalis S. Georgii ad Vellus aureum, cum omnium laetitia Pontifex sit creatus. Hic se Martinum .V. appellauit, at [?] ea occasione Ecclesiae tranquillitas est restituta. Poenituit Ionnem quòd vltrò consensisset in abdicationem Pontificatus, & clam fugam meditabatur. Sed per Caesarem inter fugiendum retractus, Comiti Palatino traditus est. Celebrato Concilio expeditionẽ Caesar cum Principibus Germanis in Bohemiam adornauit, aduersus malè feriatos Huβianos. Quod vt hi acceperunt, propria sua oppida ac vicos incendio euerterunt, ducem [?] ipsi sibi statuerunt Ioannem Ziscam, virum strennuum ac fortem. Hic bella grauia aduersus Caesarem at [?] Imperium mouit, nec vnquam succubuit, sed victoriis clarus semper in Bohemiam reuersus est. Pontifex plenas concedebat Indulgentias aduersus hos haereticos, qua occasione ingens equitum peditum [?] multitudo collecta est, his ratus Bohemos funditus extirpare, regnumq́ue Germanis at [?] aliis Christianis poβidendum dare. Principes cõsultabant qua via rem aggrederentur: nec mora flamma ingens in tentoriis visa est, nec vnde orta esset quisquam homo sciebat. Interea dum hîc territi stabant, arma [?] & equos castris extrahebant, Huβiani impetu in eos facto multa hoĩum millia in fumo inter laborandum interimerunt. At [?] ita quidem periit exercitus ille potentiβimus, quo incredibilia conficienda putabant. Post hanc expeditionem res quò diuturnior, eò efficiebatur deterior. Huβiani magnis copiis in Germaniam educti, expugnabant oppida castra [?] , interficiebant sine vlla cõmiseratione quicquid particeps vitae erat. Multi in templa confugiebant, sed ea incendio absumebant, oppida [?] radicitus euertebant. Et post multas cruentas pugnas, post [?] infinitos homines miserè vtrin [?] trucidatos, etiam Principes pugnare amplius detrectabant, ac Pontifici suos committebant Ecclesiasticos, vt is rem ad finem quendam perduceret. Verùm Deus tandem isti rei finem imponere voluit, nam Bohemi inter se effecti seditiosi, propemodum se mutuò deleuerunt. Quod vt Caesar audiit, cogitauit semel adhuc Bohemiam regnũ suum videre, at [?] adeò venit Anno M.CCCC.XXXVI. Pragam, quae vrbs Bohemiae caput est. Hic operã dedit, vti regnum suum, quoad eius fieri posset, placaret. Quos aũt timebat, ablegauit magnis copiis aduersus Turcas, vt ab iis esset tutus. Ita [?] ope Hungarorum apud Turcas vnius pugnae victoriam adepti sunt. Ac tametsi quidem pauci redierunt, ita altè tamen haeresis ea radices egerat, vt etiamnum hodie in istis locis perduret.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer