Die Türmer Institntionenglosse. 65
atque servorum possidentur a creditoribus, si non satis
faciant.
f. 50 mj. 215. 20, 3 deest] Hoc deerat legatis, quia legata non nisi ali-
quibus verbis dimittebantur, fideicomissa autem quibuscum-
que relinquebantur, hoc autem erat amplius in legatis
quam in fideicommissis, quia fideicommissa ex voluntate
heredis dabantur nec cogebatur, si noluisset1S0), legata vero
modis omnibus necessario debebantur, merito nunc ex-
aequanda sunt, quia legata quibuscumque verbis possunt
sicuti fideicommissa dimitti et fideicommissa necessitatem
in se continent legatorum.
216. et si quid] Nota, quia per omnia legata similia sunt fidei-
commissis.
217. 20, 4 alienaJ Ideo dixit aliena, quia res heredis quasi
propria videtur esse testatoris.
218. quod autem] Nota, si res aliena legata sit.
219. alienam] Extra intellegendum est, quia si rem non ex-
traneis legaverit, veluti si patri aut matri, licet nesciat
alienam, valet tamen legatum.
f. 50'. 220. 20, 5 obligatam] Si rem obligatam legaverit heres, luendi
necessitatem habet.
221. 20, 6 emptionis] Ut pretium accipiat, quod dedit in pro-
prietate, usus fructus autem pertinet ad proprietarium.
222. lucrativas] Regula dicit duas lucrativas causas in eundem
hominem et eandem rem concurrere nou posse.
223. 20, 7 futura] Si quidem in anno vel biennio futuros
fructus dicit: nam si absolute dicat cfructus illius fundi’,
poterit usus fructus intellegi.
224. 20, 8 coniunctim] In verbis coniunctim res legata est.
dicimus, quia potest unus per actionem in rem legatum
expetere et alter non per actionem ex testamento compe-
tentem sibi partem petere, in - his vero, quibus res dis-
iunctim legata est, affectus testatoris consideretur, ut si
quidem131) aperte a primo legatario auferens hoc secundo
relinquit, dicimus secundum totum auferre: sin autem non
animo auferendi hoc secundo legaverit, unusquisque eorum
competentem sibi portionem accipiat, sed ita1* *2) tunc di-
citur 133), nisi forte ex ipsa scriptura testamenti manifestius
apparet voluisse testatorem utrisque solidum legatum dari:
tunc enim unus quidem ipsam rem, alter vero aestimati-
onem134) eius accipiet: electio autem ei dabitur, qui pri-
mum legati petendi mentionem fecit.
129) periit unum folium 13°) voluisset Ta 131) si quidem si T
132) ita] hoc ita Tb 13S) dicto T2, inc. T1 1S4) existimationem T
* Zeitschrift für Rechtsgeschichte. Bd. VII. 5