Metadata : Tigerström, Friedrich Wilhelm von: De ordine et historia Digestorum libri 2

CAP.  II.  IN  PROCESSU  CIVILL
81
ex  Codice  erit  colligendum.  Quibus  autem  reputatis ¬
  neminem  fore  spero,  qui  aut  controversam
rem  esse  contendat,  aut  cui  dubium  sit,  titulus  de
judiciis  utrum  prioribus,  an  posterioribus  sit  annectendus ¬
  82);  illud  enim  intelligendum  est,  ne
cogitavisse  quidem  compilatores  nunc  aliquid  de
actionibus  admonere.  —  Sed  rectissime  jam  observavit ¬
  Cujacius,  illum  proxime  superioribus  adjungendum -
  esse.
Ceterum  et  ne  ea  mihi  probatur  conjectura,
quae  aliis  placuit,  deinceps  in  sequentibus  Digestorum ¬
  partibus  expositionem  esse  actionum  quasi
connexam  et  conjunctam;  et  si  plures  actiones  inveniuntur, ¬
  quam  in  ulterioribus  Digestorum  partibus -
  id  rei  ratione  et  magis  casu,  nec  consilio  auctorum ¬
  factum  esse  sentio;  idque  erit  sentiendum,  ne
quid  temere  fingamus.  Neque  illud  nos  offendat,
quod  videmus,  auctores,  de  actionibus  quaerentes,
jus  ipsum  illustravisse  et  exposuisse,  ubi  id  fieri
potuit;  etenim  actionum  vis  praeprimis  omnibus
erat  consideranda,  et  actionibus  jus  ipsum  constitutum -
  erat,  et  continebatur.
Edict.  provincial.  I.  II.  VII.  Jul.  digest.  2=I.  V.  XXXVI.
Ex  quibus  tamen  collegeris,  compilatores  et  diversissimos
quosque  locos  investigavisse,  et  summa  cum  cura  et  diligentia ¬
  conscripsisse,  quae  uspiam  idonea  inveniebantur.
82)  Erant,  qui  dicerent,  pro  de  judiciis  in  tituli  (sc.  Dig.
V,  1.)  inscriptione  rescribendum  esse  de  vindiciis,  quod
inter  temere  dicta  reputo.
6
Tigerström  Digest.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer