Object : Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER-VII.  CAP.  IV.
151
cum  in  altitudinem  perstructus  fuerit,  relinquantur
spiramenta:  si  enim  non  per  nares  humor  et  in  imo
et  in  summo  habuerit  exitus,  non  minus  in  nova  structura -
  se  dissipabit.  His  perfectis,  paries  testa  trul
lissetur  et  dirigatur,  et  tunc  tectorio  poliatur.  2.
Sin  autem  loçus  non  patietur  structuram  fieri,  canales -
  fiant,  et  nares  exeant  ad  locum  patentem.  Deinde -
  tegulae  bipedales  ex  una  parte  supra  marginem
canalis  imponantur,  ex  altera  parte  bessalibus  laterculis -
  pilae  substruantur,  in  quibus  duarum  tegularum -
  anguli  sedere  possint;  et  ita  a  pariete  hae  distent, -
  ut  ne  plus  pateant  palmum;  deinde  insuper
erectae  mammatae  tegulae  ab  imo  ad  summum  parietem -
  figantur,  quarum  interiores  partes  curiosius
picentur,  ut  ab  se  respuant  liquorem:  item  in  simo  et
in  summo  supra  cameram  habeant  spiramenta.  3.
Tum  autem  calce  ex  aqua  liquida  dealbentur,  uti
trullissationem  testaceam  non  respuant;  namque  propter -
  ieiunitatem,  quae  est  a  fornacibus  excocta,
trullissationem  non  possunt  recipere  nec  sustinere,
nisi  calx  subiecta  utrasque  res  inter  se  conglutinet
et  cogat  coire.  Trullissatione  inducta  pro  arenato
testa  dirigatur,  et  cetera  omnia  (uti  supra  scripta
sunt  in  tectoriorum  rationibus)  perficiantur.  4.
Ipsi  autem  politionis  eorum  ornatus  proprias  debent
habere  decoris  rationes,  uti  et  lex  locis  aptas  et
generum  discriminibus  non  alienas  habeant  dignitates. -
  Tricliniis  hibernis  non  est  utilis  haec  compositio -
  nec  megalographia  nec  camerarum  coronario -
  opere  subtilis  ornatus,  quod  ea  et  ab  ignis  fumo
et  ab  luminum  crebris  fuliginibus  corrumpuntur.
In  his  vero  supra  podia  abaci  ex  atramento  sunt  subigendi -
  et  poliendi,  cuneis  silaceis  seu  miniaceis  interpositis: -
  explicata  camera  pura  et  polita,  etiam
pavimentorum  non  erit  displicens,  si  quis  animadvertere -
  voluerit,  graecorum  ad  hibernaculorum
usum  minime  sumptuosus  et  utilis  apparatus.  5.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer