Metadaten : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

602
Supplementi  in  Physic.  Subterraneam
dictione  dignetur,  quia  non  est  ex  currente,  nedum  ex  volente, ¬
  at  à  Patre  luminum  solo,  haec  benedictio  dependet,
Unde  sacer  textus  inter  benedictionis  formulas  ponit, ¬
  det  tibi  Deus  de  rore  Coeli,  &  pinguedine  terra;  revera ¬
  enim  id,  quod  pinguedo  terrae  dicitur,  est  ejus  ens,
nempe  terrestre  subtile,  Matrix,  Nutrix,  Vas,  Sapientia
lutum,  sigillum  Hermetis,  Magnes,  &c.
Quintus  &  inter  illos  primus,  qui  testantur  naturam ¬
  etiam  extra  mineras  metalla  producere,  est
Gasto  Claveus  in  Apologia,  contra  Erastum,  qui
sequentia  notat.  Si  in  nubibus  ex  duplici  illa  inhalatione ¬
  frigore  densata  ferrum  gigni,  &  in  terram  decidere ¬
  verum  est,  quanto  magis  subtus  terram  ex  eadem
exhalatione  frigore  densata  met  allum  gigni,  verisimile
est,  &  hoc  contigisse  testatur.
Sextus  noster  testis  Albertus  Magnus,  qui  exA
vicenna  recenset,  decidisse  coelo,  imbre  massam  ferri,
centum  librarum,  unde  acuti  acinaces  cusi,  ita  Grimma
in  Misnia,  tanta  ferri  moles  coelo  decidisse  perhibetur, ¬
  ut  loco  moveri  non  potuerit.
Septimum  est  Petermannus  Eterlin,  qui  in  Chronico ¬
  suo  Helvetico  prodit,  magna  tempestate  cum  projectu ¬
  multorum  lapidum  Caelo  molem  ferri  decidisse,  que
in  longitudine  sedecim,  in  latitudine  quindecim,  in  crassitie ¬
  duos  pedes  habuerit;  quam  molem  si  geometrice
juxta  cubum  dimetiamur,  invenies  pedes  quadratos ¬
  480,  si  singulum  pedem  pro  centenario  sumas,
ponderavit  haec  moles  48000  libras,  quae  cum  in
nubibus  prognata  sit,  quid  mirum,  si  tale  in  terra
contingat.  Crederem  Helpetos  non  iralcituros,
si  tale  frustum  auri  aliquando  coelo  decideret,  sed  vereor, ¬
  ne  propter  possessionem  fundi,  bellum  moverent. ¬

octa¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer