76.
TITVS
Tribunus Maurorum, qui à Maximino inter priuatos relictus fuerat, inuitus, atq; à militibus coactus, imperauit: atq; intra paucos dies, post vindicatam defectionem, quam Magnus, vir consularis, Maximino parauerat, à suis militibus interemptus est. imperauit menses 6. domi forísque fortunatus, sed Imperio parum felix huic fuit vxor Calphurnia nomine, sancta & venerabilis foemina, de genere Censorinorum, id est Pisonũ. Haec vniones Cleopatrae habuisse perhibetur, & lancem 100. librarum argenti, cuius pleriq; poëtae meminerunt, in qua maiorum eius expressa visebatur historia.
CENSORINVS
, vir planè militaris, atq; antiquae in cu ria autoritatis, cùm post omnes honores (nã multis functus fuerat) in agro suo degeret senex (atq; vno pede claudicans, eo vulnere quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat) factus est Imperator, & scurrarum ioco Claudius quasi claudicans appellatus est. Hic cùm se grauissimè gereret, neq; à militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis à quibus Imperator fuerat designatus, interemptus est. extabat tempore Trebellijeius sepulchrum, in quo grandiusculis literis iuxta Bononiam incisi erant omnes eius honores, vltimo tamen versu adscripto,
Felix ad omnia, infeliciβimus Imperator.
Hactenus de iis qui Imperiũ vsurparunt à Gallieno ad Fla. Claudium: de quo mox tractabimus, persequentes ipsorum Rom. Imperatorum seriem.