Volltext : Becher, Johann Joachim: Joh. Joachimi Beccheri ... physica subterranea profundam subterraneorum genesin ...

234
SPECIM.  BECCH.  PART.  II.
Dolendum  vero  hoc  loco  jure  meritoque  est,  quod
Ratio  Humana,  etiam  in  hoc  negotio,  labem  illam
suam  primordialem,  fastum  atque  superbiam,  pro  lapide ¬
  offensionis,  &  fundamento  lapsus  sui,  habeat;
dum  simplicitatem  perosas  nihil  nisi  speciosa,  operosa,
intricata,  abstrusa,  affectans:  notiora  vero,  faciliora,
singularia,  despiciens:  Perverso  ordine,  fastigio  adnitens, ¬
  vel  omnino  inde  excutitur,  atque  in  inane  de
cidit:  vel  clausa  ibi  omnia  atque  obsignata  deprehendens, ¬
  &  interiora  penetrare  impos,  ex  superficialibus ¬
  quibusdam,  crassioribus,  Phaenomenis,  fingit
sibi  potentias  quasdam,  difficillime  quidem,  materiales, ¬
  promptissime  vero  immateriales;  e  quibus  hodierni ¬
  illi,  insiti  &  concreati  Nisus  &  Motus,  materiae
interni,  &  quaecunque  illos  possidens  atque  perficiens
Facultas,  primum  locum  possident:  nempe  Natura
veteribus  dicta,  Motus  &  quietis  insiti  &  absolutę  proprii, ¬
  internum  quoque  &  immanens  principium:
Quod  sincerissime  nostri  Germani,  vernacula  sua  proferunt: ¬
  Es  habe  seine  Art  also.
Interim,  cum  utique  etiam  planissima  via  progrediendo, ¬
  ingens  sit  &  maneat,  differentia,  illa  duplex,
(1.)  inter  Experientiam  ipsam,  seu  nudam  ejus  notitiam, ¬
  bistoriam,  imo  habitum  talem  Experientiam
deprehendendi:  Et  inter  Experientiae  ntiones,  considerationem, ¬
  intellectum  de  ejus  causis  &  respectibus: ¬
  (2.)  Inter  considerationem  harum  causarum
qualemcunque,  generalem  aut  partialem,  uni  vel  alteri
solum  respectui  inhaerentem:  Et  exquisitam,  funda
mentalem,  ad  simplices  utique,  tam  materiales,  quam
formales:  proprias  &  socias:  absolutas  &  relativas,
Circumstantias,  pergentem  atque  penetrantem:  Adco, ¬
  ut  prior  illa  nihil  nisi  errores,  tam  in  Theoria
quam
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer