373
se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos, qui
fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi opportunitas
adimatur.» Et Augustinus cum acri irrisione exclamat Decreti
P. II. C. XIV. Q. IV. C. XII.: « Ab illo usuram exigere possumus, ¬
cui jure nocemus. — Ab illo usuram exige, cui merito
nocere desideras; cui jure inferuntur arma, huic legitime indicantur ¬
usurae; quem bello vincere facile non potes, de hoc cito
potes centesima vindicare te. Ab hoc usuram exige, quem non
sit crimen occidere. Sine ferro dimicat qui usuram flagitat,
sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor
inimici. Ergo ubi jus belli, ibi etiam jus usurae.» Postquam
tum concilium Lateranense statuit Decr. Gregorii IX. L. V.
T. XIX. Cap. III.: «Manifesti usurarii ad communionem altaris ¬
et ecclesiasticam sepulturam et oblationem offerendam
admitti non possunt, et clerici, contra hoc facientes, puniuntur,
ut hic dicitur. Alexander III. in concilio Lateranensi.
Quia in omnibus fere locis ita crimen usurarum invaluit, ut
multi, aliis negotiis praetermissis, quasi licite usuras exerceant,
et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur, nequaquam ¬
attendant: ideo constituimus, quod usurarii manifesti nec
ad communionem admittantur altaris, nec Christianam, si in
hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam, sed nec oblationes ¬
eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit, vel
Christianae tradiderit sepulturae, et ea, quae acceperit, reddere
compellatur, et, donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat, ab
officii sui maneat exsecutione suspensus», Innocens papa III
potentia ingenioque praeditus vehementius in usurarios invexit;
et Gregorius papa IX denique usuras bodmeriae quoque diserte
specialiterque reprobavit, scribens Decr. Gregorii IX. L. V.
T. XIX. C. XIX.: « Usurarius est, qui a debitore recipit aliquid ¬
ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum. H. d.
primo. Non est usurarius emptor rei minus justo pretio, si
tunc verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel
minus sit res valitura. H. d. secundo. Propter dubium excusatur ¬
is, qui ex eo, quod differt solutionem pretii, vendit rem