Inhaltsverzeichnis : Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE RESPI RATIONE hitur refrigerare poßit, calor earum marcore corrumpi-
tur, atq; per id tempus arbores ſphaceliſmũ (id eſt morbũ
radicis, ſiue radicationem) ſentire, atq; ſiderari dicuntur. Quamobrem & lapidum genera quædam & aquam in
uaſculis ſubdere radicibus conſueuere, ut ſtirpium radices
refrigerentur. Animantium autem cùm quædam in aqua,
quædam in aëre degant, ex his & per hæc refrigeratio-
nem ſibi conciliant, aliæ aqua, aliæ aëre, Quonam uerò pa-
cto & qualiter, instituto ſermone explicandum eſt.

Hîc Ā [?] riſto, veterũ aliquot ſententias de reſpirãdi ratione refert.

267. CAP. IIII.

_N_Am de ſpiratione quanquàm è prioribus naturæ in-
terpretibus nonnulli, ijq́; admodũ pauci determina-
uere, tamen cuius gratia animantibus adiuncta ſit, alij ni-
hil dixerunt, alij dixerunt quidem aliquid, ſed haud qua-
quam rectè, imo præter eorum, quæ contingere ſolent, ex-
perientiam. Adhæc, omnia animalia ſpirare prouiderunt: quod remotum à ueritate eſt. Quare de hiſce prius agen-
dũ eſt, ut ne abſentes immeritò accuſare uideamur. Igitur
animalia, quæ pulmonem habent, ſpirare omnia dilucidum
eſt. Sed & ex his ipſis, quotquot exanguem, fungoſumq́; gerunt, ſpir atione minus indigent. Vnde fit, ut ſine ea, diu-
tile pro corporis uiribus perſiſtere queant. Fungoſum au-
tem pulmonem ouipera omnia poßident, ut ranarum ge-
nus, præterea mures amnici, atq; testudines: diuq́; aquam
demerſa tolerant, quòd pulmo eorũ parum caloris retineat
cùm ſanguinis inops habeatur. Qui ubi inflatur, motu ſuo
refrigerat, efficitq́; ut longo temporis ſpacio edurent. Cæ-
terum ſiquis eaui diutius in humore detineat, præfocantur
intereuntq́; omnia: nullum enim è talibus aquam, piſcium

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer