Volltext : Schreckenberger, Karl Gustav: Meditationes ad legitimam coniugi superstiti iure Saxonico novissimo concessam

29
allodialia  in  computationem  coniugis  superstitis  legitimae  venit;  ita  tamen,
ut  in  ea  praestanda  primum  allodium  impenderetur,  hoc  vero  non  sufficiente
id  quod  deest,  ex  feudi  substantia,  tanquam  debitum  ex  versione  in  eius
utilitatem  ortum  impleretur,  nisi  feudum  pecunia  ex  feudo  antiquo  vendito
redacta  adquisitum  est  aut  pro  novo  haberi  nequit  3).  Insuper  feudum  mere
hereditarium  ad  communem  hereditatem,  ex  qua  portio  legitima  debetur.
revocandum  esse,  dubitari  non  potest,  quippe  quod  ratione  successionis
habita  allodii  iure  censetur*).  Tamen  quaerere  licet,  num  idem  dicendum
sit  de  bonis  immobilibus  extra  provincias  Saxoniae  sitis.  Bona  eiusmodi  in
computationem  portionis  statutariae  non  venisse  testantur  ICti  veteris  iuris
Saxonici'),  cuius  sententiae  ratio  in  eo  posita  fuit,  quod  constitutiones
statutariae,  quibus  illa  exculta  est,  non  extenduntur  extra  territoria  sua  3).
Quum  vero  iura  de  successione  statutaria  et  consuetudinaria  in  Saxonia
sublata  sint  ),  in  decidenda  quaestione,  quaenam  res  ad  hereditatem  defuncti
pertineant,  inris  communis  principium  obtinere  arbitror,  ex  quo  illa  ut  universitas ¬
  iuris,  quaecunque  defuncti  bona*)  nec  non  bona  immobilia  extra
5)  Mand.  §.  74.  ict.  §§.  60.  et  62.
6)  Georgii  Adami  Struvii  observationes  de  feudo  hereditario,  observatt.
XI—XX.  in  eius  syntagmate  iuris  feudalis.  —  Kind,  l.  l.  T.  l.  qu.  XIII.  ed.  II.  —
Zachariae,  Handbuch  des  königl.  süchs.  Lehnrechts  ed.  II.  a  Weisse  et  de  Langenn ¬
  curata  d.  a.  1823,  horum  additamenta  ad  not.  2.  §i  95.
7)  Carpzov,  l.  l.  P.  III.  Const.  20.  def.  19.  Hommel,  Rhaps.  observ.  175.
Haubold,  I.  c.  §.  327.
8)  Carpzov,  ad.  d.  c.  def.  19.
9)  General-Verordnung,  die  Aufhebung  der  statutarischen  und  der  auf
dem  Herkommen  beruhenden  Erbrechte,  der  Gerade  und  des  Heergeräthes  in  d.
königl.  süchs.  Landen  d.  d.  24.  mens.  Mart.  ai.  1814.  §.  1.  et  2.  (in  General  -  Gouvern.
Blatt  f.  Sachsen  1814.  N.  56.  p.  473.)  —  Mand.  §.  65.  99.  et  141.
10)  l.  24.  1.208.  D.  deV.S.  l.  62.  Dig.  de  R.I.  l.3.  pr.  D.  de  B.  P.  (XXXVII,  1.)  —
Eichhorn,  Einleitung  in  das  deutsche  Privatrecht  §.  35.  no.  2.  —  Schweppe,
dus  römische  Privatrecht  in  seiner  heutigen  Anwendung.  tom.  I.  §.  20b.  2.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer