Metadata : Tome second (2)

12
VITRUVIUS.  LIB.  VI.
nariam  cellam,  habentem  ad  septentrionem  lumina  fenestrarum -
  27  ;  quum  enim  alia  parte  habuerit,  qua  sol
calefacere  possit,  vinum  quod  erit  in  ea  cella,  confusum -
  ab  calore  efficietur  imbecillum.
Olearia  autem  ita  est  collocanda,  ut  habeat  a  meridie
calidisque  regionibus  lumen  :  non  enim  debet  oleum
congelari,  sed  tepore  caloris  extenuari.  Magnitudines
autem  earum  ad  fructuum  rationem  et  numerum  doliorum -
  sunt  faciendæ  ;  quæ  quum  sint  cullearia  58,  per  medium -
  occupare  debent  pedes  quaternos.  Ipsum  autem
torcular,  si  non  cochleis  torquetur,  sed  vectibus  et
prelo  premitur,  ne  minus  longum  pedes  quadraginta
constituatur:  ita  enim  erit  vectiario  spatium  expeditum;
latitudo  ejus  ne  minus  pedum  senum  denum  :  nam  sic
erit  ad  plenum  opus  facientibus  libera  versatio  et
expedita.  Sin  autem  duobus  prelis  loco  opus  fuerit,
quatuor  et  viginti  pedes  latitudini  dentur,
Ovilia  et  caprilia  ita  magna  sunt  facienda,  ut  singula
pecora  area  ne  minus  pedes  quaternos  et  semipedem,
ne  plus  senos  possint  habere.  Granaria  sublimata  59  et
ad  septentrionem  aut  aquilonem  spectantia  disponantur -
  :  ita  enim  frumenta  non  poterunt  cito  concalescere.
sed  afflatu  refrigerata  diu  servantur  :  namque  cetera
régiones  procreant  curculionem  6°  et  reliquas  bestiolas
quæe  frumentis  solent  nocere.  Equilia  61  quam  maxime
in  villa,  ubi  loca  calidissima  fuerint,  constituantur,  dum
ne  ad  focum  spectent  :  quum  enim  jumenta  proxime
ignem  stabulantur,  horrida  fiunt,
Item  non  sunt  inutilia  praesepia,  quae  collocantur  extra -
  culinam  62  in  aperto,  contra  orientem;  quum  enin
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer