Physicæe Subterranee
86
fluentibus scaturiginosis aquis subterraneis resolvantur; ¬
quod absurdum foret, aqua enim fontana,
licet diutissime supra ferrum coquatur, nullam
tamen inde vitriolitatem acquiret; & ipsum Sal
commune, nam a Spiritu excipio, aegre etiam si in
liquida forma cum metallis bulliat, ea resolvit: &
licet nonnihil, per longiorem coctionem, abradat
longe tamen, ut paulo ante diximus, de vitriolisa
tione metallorum per spiritum salis, imperfectio
N. ra decomposita producit. Minerales ergo succi sive
concreti sive liquidi, qui hoc acido nostro univer6. ¬
sali producuntur, ita circa Genesin suam consi
derari debent, ut praesupponamus, minimam ex
ternae speciei partem, in ejusmodi decompositis mineralibus ¬
aquis & acidulis, quas indies videmus
solutam latere; id est, potiorem hujus decomposi
tae aquae mineralis partem, in acido universali, nem
pe in terra esurina, minimam vero partem in adjun
cta quadam & soluta minerali specie, sive metallo,
sive terra, aut lapide, consistere. Non secus pro
inde se habere quam mixtum, quod viride aeris destillatum ¬
vocant; ubi in centum libris vix trigesma ¬
pars cupri est, reliqua tota augmenti substan
tia, ex aceto destillato venit: cujus salinis corpu
sculis solventibus, soluta cupri corpuscula, licet
minima quantitate, maxima tamen extenuatione
& coloratione adhaerent, mixtumque inspissant, &
ad certam formam adstringunt, salinam nempe &
angularem: Quod experientia probat, cum idem
mixtum destillatur, ubi partes salinae à cupreis dis
cerpuntur, nonnullasque à cupreis secum vehunt
unde singularem qualitatem acquirunt; terrestrio
res autem partes, partium acidarum, apud corpu
scula