399.
§ 124. Quatenus eiusmodi ius personale ad
rem definitam dandam aut praestandam spectat,
ius ad rem vocatur.
§ 125. lus est reale, si eius exercendi facultas
coniuncta est cum re, nulla certae alicuius personae -
ratione habita.
§ 126. Ea quoque iura vocantur realia, quorum -
obiectum res est, nulla personae, eam detinentis, -
ratione habita.
§ 127. Eiusmodi iura, quae, quod ad obiectum -
attinet, realia sunt, vocantur iura in re.
§ 128. lura intuitu subiecti, cui competunt,
realia, esse possunt intuitu obiecti mere personalia, -
aut simul iura in re.
§ 129. Neque minus iura, quae intuitu obiecti
sunt realia, respectu subiecti, cui competunt, referri
possunt ad mere personalia, aut ad iura etiam realia.
§ 130. Si in legibus agitur de iuribus realibus
sine ullo additamento, iis subintelliguntur iura intuitu -
obiecti realia, aut iura in re.
§ 131. Actus aut factum, que quis ius in re
acquirit, dicitur modus acquirendi.
§ 132. Causa legalis, qua actus seu factum
eam habet vim, ut ius inde possit acquiri, titulus
vocatur.
§133. Acquisitio iuris in rebus alterius ratione
acquirentis ius antecedens ad rem praesupponit.
Max-Planck-Institut fü