Volltext : Tigerström, Friedrich Wilhelm von: De ordine et historia Digestorum libri 2

492  LIB.  H.  B.  DE  SINGULIS  TITULIS
rentur,  in  tres  partes  quasi  secuisse  compilatores;
quibus  non  jam  probatum  est,  et  ipsos  compilatores ¬
  in  tres  segregationes  discessisse,  et  eodem  tempore ¬
  varios  sibi  datos  legisse  libros,  priusquam  aliquam ¬
  Digestorum  partem  composuerint  transegerintve; ¬
  ad  eandemque  rem  confirmandam  novis  agit
rationibus  21
Primum  omnium  quum  improbabile  esse  dicat,
et  puto  verius,  tam  brevi  tempore  quemvis  compilatorum ¬
  omnia  legere  potuisse,  tum  etiam  absurdum -
  existimat  fuisse,  si  in  quovis  perficiendo  septemdecim ¬
  virorum  consilium  esset  desideratum  expetitumque. ¬
  Ex  quo  ipso  verisimillimum  putat,  non
modo  ipsos  laborem  scriptorum  legendorum  inter
se  divisisse,  verum  etiam,  quum  omnes  libri  in
tres  partes  distribuerentur,  tribus  ipsos  partibus
sejunctos  esse.
Nec  variis  varia  temporibus  perlegisse  ipsos,
primum  aliquam  Digestorum  partem  seponentes,
praeterea  existimat;  in  quo  quum  omnino  conjectura ¬
  verum  quaeritur,  tum  adhibet  rationes  ejusmodi, ¬
  quibus,  quid  contra  illam  sit  sententiam,
contutet.
Quodsi  quis  conjiceret,  compilatores  certum  aliquem ¬
  locum,  vel  unam,  vel  duas  partes  Digestorum
ante  alias  respexisse  et  composuisse,  ipsis  illam  rationem ¬
  sequendam  fuisse  sumit,  ut  prius  tantum  illos ¬
  libros  investigarent,  qui  gravissima,  überrima,
21)  Zeitschrift  für  geschichtliche  Rechtswissenschaft  von
v.  Savigny,  Eichhorn  und  Goeschen  4.  Bd.  S.  270.  ff.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer