157
huic expositioni resistere, quod ex pacto nudo Jure civili
actio neque datur, neque tollitur. Nam cum quaeritur, an
jurisdictio nuda conventione prorogetur ; non hoc vertitur,
an ob nudam conventionem danda de foro paciscenti sit
nova actio : minime. Id quaeritur, si quae actio ei ante
competit aut civili aut praetorio Jure; an illa actio, ob
subsequutam nudam conventionem de proroganda jurisdictione, ¬
possit institui alio in foro, quam in quo, absque
conventione foret, instituenda esset. Quod mihi videtur;
nam si paciscor, ut possim alio in foro, quam meo, conveniri, ¬
hoc ago, ut fori mei privilegio renunciem: nemo
autem ambigit, quin nuda conventio ea in specie ad prorogandam ¬
jurisdictionem sufficiat. Estque exemplum apud
Paulum l. 1. D. si quis in jus vocatus non ierit, et
Ulpianum l. 7. D. Oui satisdare coguntur. Quid ni
igitur si pactus sim, ut alio in foro, quam meo, conveniar,
sufficiet? finge, me conveniri, et in ingressu litis fori
exceptionem opponere : utique erit tibi jus, eam elidere
per replicationem pacti conventi; cum constet, ex pacto
nudo, etsi actio non detur, tamen exceptionem dari, pr.
J. de replicationibus. Atque hoc Justinianus probat
l. pen. C. de pactis.
L. 18. de jurisd. versteht Noodt von einem beiderseitigen ¬
Rücktritt.
Die stillschweigende Unterwerfung ist mit der Litiscontestation ¬
vollendet (3).
Diesem Juristen folgt Berger (4). Er sagt sehr
kurz : Jurisdictionem prorogari — consensu, eoque vel
expressó (vero) l. 18. de jurisdict. ita videlicet, ut aditio
judicis, secus ac vulgo statuitur, non requiratur: sed
(8) a. a. O. c. 18.
(4) Oecon. jur. l. 4. t. 8. th. 1. n. 16.